Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/268

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

256 STATUTS MUNICIPAUX

festi sancti Michælis, in alienis vineis, nec ficus in alieno colligere, citra festum Omnium Sanctorum, nec reglenare olivas citra festum beati Andreæ in olivariis alienis et qui tunc reglenaverit cum baculis, virgis vel lapidibus non audeat reglenare; qui vero contrarium fecerit, duodecim denarios pro pœna solvere teneatur.

Si vir et uxor, communi consensu, vendiderint vel pignori obligaverint aut in accapitum tradiderint seu permutaverint, sive alio quolibet modo alienaverint res dotales et uxor sponte non coacta venditionem seu pignus seu accapitum vel permutationem seu aliam quamcumque alienationem rerum dotalium corporaliter juraverit, statuimus quod tales alienationes rata sint et firmæ in perpetuum; et si uxor vel ejus hæredes contravenerint, non audiantur a curia nostra. Idem et eodem modo statuimus de bonis mariti.

De debito et de re alia cognita nihil habeat curia nostra, si ejus servetur mandatum; sed si ejus non servetur mandatum, in die assignata, habeat inde curia nostra a transgressore quantum est decima pars debiti vel rei cognitæ, ex quo mandamentum ipsius debiti, vel aliud instrumentum pœnam decimi nomine curiæ stipulatum continens ad manum venerit judicantis, et lectum fuerit, vel alterius qui curiam nostram regere dignoscatur.

Quicumque de gachia vel de supergarchia mandatus fuerit, per mandamentum curiæ, et ea non fecerit, ad cognitionem vicarii vel illius cui vicarius committet, dabit duodecim denarios nomine pœnæ.

Qui de Bada mandatus fuerit, per mandamentum curiæ, et ea non fecerit, ad requisitionem vicarii, dabit pro pœna duos solidos et denarios sex.

Quicumque ierit per carreirias post pulsationem campanæ nocturnæ, sine lumine, dabit duos solidos et sex denarios nisi ex juste causa et rationabili se valeat excusare.

Item, statuimus quod omnis emptio et venditio rata sit et firma perpetuo, si facta fuerit cum denario dei juridico et recepto, et ille denarius sit operis ecclesiæ beati Laurentii.

Item, statuimus quod nullus extraneus qui non maneat in castro Salonis permanenter per decennium, teneat tutelam, curam vel emendam honoris vel possessiones alicujus de Salone.

Præterea, statuimus quod tutores et curatores quicumque, cum bona mobilia vel fructus liberorum quorum tutores vel curatores existunt