Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/270

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

256 STATUTS MUNICIPAUX

homine suspecto vel male casso, sive ille fuerit extraneus, sive de Castro; quod si fecerit, estimationem rei emptæ pro pœna persolvet et rem emptam nostra curia capiat et vero domino restituat.

Cum pro aliqua possessione census certo termino debetur domino a quo tenetur vel a quo habetur ipsa possessio, si census solutus non fuerit a possessore, termino constituto, statuimus ipsum censum restitui triplicatum a possessore, et ita videlicet de domino census duplicatum censum recipiat et usque ad quantitatem census curia nostra habeat pro pœna, postquam dominus curiæ nostræ conquestus fuerit de canone non soluto.

Statuentes quod quantumcumque tempore emphiteota vel possessor alius in solutione pensionis vel canonis cessaverit, quod res pro quibus census vel pensio præstatur hujus modi, propter lapsum temporis et solutionem retardatam canonis non incidant in commissum, sed emphiteota vel alius possessor ad pœnam expressam superius teneatur; quod autem dictum est, quod per lapsum biennium et triennium res non cadat in commissum; extendi nolumus extra territorium castri Salonis vel de Granis.

Item, statuimus quod nullus, quando solvendo fuerit, possit rem emphiteoticariam dimittere vel alias fraudulenter alienare contra domini voluntatem.

Item, super trezenis et laudimiis sic duximus statuendum quod quandocumque aliquis vendiderit, permutaverit, vel in solutum dederit bona immobilia vel libera quæ a nobis tenentur sub certa pensione in castro Salonis vel ejus territorio et aliis castris nostris et eorum territoriis, quod curia nostra tres solidos recipiat pro libra totius pretii, si in re vendita a trezeno et laudimio aliquis se deffendat; si vero inter contrahentes sit actum quod emptor venditori francum pretium tradat, tunc curia nostra habeat tres solidos et quatuor denarios pro libra; cum autem bona immobilia vendentur, aut permutata vel in solutum data fuerint, quæ ab aliis præterquam a nobis tenentur sub annua pensione, tunc medietatem totius trezeni et laudimii curiam nostram habere volumus et dominum a quo dictæ res venditæ permutatæ vel in solutum datæ tenentur aliam medietatem recipere volumus, prout hactenus extitit observatum ; et si dominus, jure prælationis, retinere voluerit rem venditam pretio quo vendetur, venditor decem et octo denarios pro libra totius pretii det curiæ nostræ