Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/271

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

DE LA VILLE DE SALON- 257

pro laudimio, et ipse dominus a trezenis sit immunis. Hoc autem statutum ad militares personas extendi nolumus quoniam ex antiqua consuetudine trezenum integrum est et laudimium de bonis quæ ab eis tenentur, sicut nostræ curiæ recipere sunt consuetæ; et si dictæ personæ vendiderint, permutaverint, vel in solutum dederint bona sua immobilia, emptor de ipsis bonis quicumque fuerit octodecim denarios pro libra totius pretii nostræ curiæ solvere teneatur, et venditor sit immunis; si vero aliqua popularis persona rem quam habuerit liberam et francam in emphiteosim seu accapitum perpetuum alteri dare voluerit, emphiteota seu accaptor det decem octo denarios pro libra totius accapiti nostræ curiæ supradictæ; si autem militaris persona fuerit, quoniam hactenus trezena et laudimia integraliter recipere consuevit, bona sua libera in emphiteosim seu accapitum dederit, tunc nostra curia nihil recipiat pro eisdem: hoc autem statutum extendi nolumus, si castra nobis subdita vel pars eorum vendantur, permutentur, vel in solutum dentur a vassalis nostris, in quo casu trezenum curiam nostram recipere volumus, sicut hactenus consuevit.

Item, statuimus quod quicumque de Castro Salonis habeat chartam vel instrumentum sive notam alicujus debiti, quod illud debitum reformet et instrumentum renovet, vel debitum deferat in curia nostra infra quinquennium, præsente altera parte; et si hoc non fecerit, non audiatur postea de dicto debito, in curia nostra, et illud instrumentum debiti nullius postea sit valoris: statuentes etiam, ut multorum creditorum malitia refrenetur, quod nec ratione juramenti debitor post dictum tempus quinquennium, in nostra curia civili vel ecclesiastica valeat conveniri a prædictis; excipimus debita dotalia et legata in testamento relicta.

Item, statuimus quod nemo faciat resclausam alicubi, in valatis paludis, nec in Todobra, a molendino de Brænassio usque ad pontem Codolos; inferius vero quicumque fecerit resclausam, usque ad molendinum dalcolp, postquam possessionem suam adaquaverit ipsam resclausam derivare teneatur; et quicumque hoc statutum fregerit det duos solidos et sex denarios, penæ nomine, quoties fregerit; et quicumque dictæ curiæ revelaverit habeat medietatem dictæ penæ.

Item, statuimus quod porcus det pro banno unum denarium, aries