Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/272

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

258 STATUTS MUNICIPAUX

obolum, ovis piecam, equæ tres denarios; bos, asinus et mulus quilibet duos denarios.

Item, statuimus quod quæcumque mulier dimiserit virum suum non habitet infra muros castri Salonis, nec extra in suburbiis; quod de mulieribus statuimus de hominibus idem præcipimus observari.

Item, statuimus quod quicumque inventus fuerit in adulterio cum muliere maritata vel altera et constiterit nostræ curiæ, ambo current vel dent quinquaginta solidos, uterque; vicarius vero et officiales curiæ non solum solvant quinquaginta solidos sed a suis officiis excludentur et salarium ipsius ani amitant; et quicumque celaverit aliquem de prædictis, eadem pena puniatur.

Item, statuimus quod infra territorium castri Salonis nullus præsumat mittere ignem in ferraginibus nec agris longinquis, sine licentia curiæ, ante festum beatæ Mariæ de Augusto; hoc autem intelligimus de Garrigiis. Qui contra fecerit in decem solidos puniatur; si vero ignis damnum dederit, qui ignem apposuit damnum resarciat passo damnum et penam solvat nihilominus supradictam.

Item, statuimus ut, ad clamorem badæ curiæ clamantis, ad arma unusquisque de castro, tam miles quam probus homo, vel juvenis, exeat munitus armis quæ habet usque ad barreriam ubi erit banneria, et nemo sit ausus transire banneriam, nisi de licentia vicarii; et quicumque cum armis non exierit, si miles fuerit, solvat quinque solidos nomine penæ, et quilibet alius solvat duos solidos et sex denarios, nisi causa justa vel rationabili fuerint impediti.

Item, statuimus ut nullus teneatur offerre libellum a viginti solidis coronatis inferius, nisi debitum excedat summam viginti solidorum coronatorum; si vero debitum excedat summam viginti solidorum coronatorum, et vellet primo solum viginti petere et postea viginti vel plus vel minus, non audiatur nisi offerat libellum.

Item, statuimus quod quicumque in curia nostra dejuravit, solvat viginti solidos pro pena; qui autem debitum aliquod termini tempore per juramentum solvere promisit et tempore convento pecuniam prout promisit non solvit, cum hoc curiæ nostræ per querelam creditoris