Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/274

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

260 STATUTS MUNICIPAUX

Item, statuimus quod nullus teneat instrumentum, chartam seu aliquod mandamentum, postquam debito contento in eis fuerit satisfactum; qui vero prædicta vel aliquid prædictorum retinuerit in viginti solidos puniatur.

Item, statuimus quod quicumque in rixa traxerit cultellum, licet de illo non percusserit, det triginta solidos pro pena curiæ nostræ, nisi probaverit quod se deffendendo hoc fecerit.

Item, statuimus quod si arbor pendeat in terra vel vinea alicujus cujus non sit arbor et ob hoc noceat, admoneatur dominus arboris ut abscidat ramos sive brancas nocentes arboris pendentis in terra vel vinea supra dicta, per quatuordecim pedes, et si hoc facere noluerit liceat domino terræ vel vineæ cui nocet abscidere prædictas brancas et sint suæ, et postea liceat domino arboris cujus rami nocentes sunt abscissi fructus cadentes in alterius vinea vel terra colligere in eadem terra vel vinea per triduum, sine impedimento illius cujus est terra vel vinea.

Statuentes etiam quod si de arbore vicina in possessione vicini fructus vento vel alias per seipsum ceciderint, quod dominus possessionis illius cujus non est arbor et ejus familia de dictis fructibus comedere possint, si voluerint, sine banno.

Item, statuimus quod quando aliquis maritabit filiam suam homini extraneo, non liceat ei dare in dotem terras neque vineas neque aliquem honorem de tenemento castri Salonis, sine licentia curiæ nostræ; sed domum vel domos possit ei dare et nemo audeat vendere vel dare in accapitum seu in pignore vel alio modo alienare honorem suum homini extraneo, absque licentia curiæ, et hoc statutum volumus observari per totam jurisdictionem nostram, videlicet in Castro Alvernici et in Castro Auronis et castro Granorum et in Castro sancti Amantii et de Cornilione et de Jonqueriis, sancti Mitri et Castri veteris.

Macellarii nullam carnem infirmam vel a judeis occisam vendant ullo modo, ex certa scientia sua, infra castrum vel extra; nec vendant quærenti carnes veri motonis vel porci carnes ovinas vel suillas, ni prius clare et intelligibiliter certificaverint volentes emere quod carnes illæ sunt ovinæ vel suillæ, nec interficiant seu scorgent animalia sua