Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/277

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

DE LA VILLE DE SALON. 263

cedentes bonis sine fustigatione aliqua, præcone precedente, cum tuba currere teneantur et quod præco præconiset quod nullus de castro contrahat aliquatenus cum eisdem. Nolumus tamen quod si minores, occasione debitorum paternorum, vel maternorum, bonis suis cesserint, ad præmissam penam sint adstrincti, sed solum ad ea quæ de jure communi creditoribus competunt astringantur.

Item, statuimus quod quicumque decem animalia et extra pascentia habuerit, quod unum ex ipsis animalibus unam sonalham ad collum appertam defferat et sonantem; si vero viginti habuerit, duas sonalhas; et sic plura dezennas, usque ad centum; et si plura animalia habuerit, plures sonalhas habere minime teneatur. Qui vero contra fecerit, in quinque solidos puniatur.

Item, statuimus quod nullus de castro Salonis pisces emat, causa revendendi, ab extraneo qui apportaverit ipsos pisces, causa vendendi minute ibidem, ante horam meridianam; et qui contra fecerit, in quinque solidos puniatur. ldem de fructibus præcipimus observari.

Item, statuimus quod quicumque creatus fuerit notarius noster, vel creabitur in futurum; ad dimittendum notas seu protocolla omnia quæ receperit in castro Salonis vel alibi, infra jurisdictionem nostram ubi habitaverit, si recedere voluerit, curiæ nostræ vel aliqui notario, de licentia ipsius curiæ dimittere teneatur; et ad hoc quilibet notarius in sui creatione, juramento proprio, astringatur; et si contra fecerit, in centum solidos puniatur.

Item, statuimus quod nullus immittat animalia sua in alienam stipulam, quamdiu garbæ fuerint in eadem, nec aliquis, in prejudicium usus publici, garbas suas in suam stipulam, ultra tempus solitum dimittere audeat seu tenere; statuentes etiam quod nullus concedere audeat immitere animalia in stipula sua nisi prius curiam nostram de concessione hujus modi certioravierit et nomina iliorum quibus concessit duxerit exprimenda; qui vero contra fecerit, in quinque solidos puniatur.

Item, statuimus quod animalia aliena extranea infra territorium castri Salonis, causa pascendi, nullo tempore immittantur; et si aliquis extraneus animalia sua immiserit, bannum duplicatum solvere teneatur, exceptis pastoribus commorantibus cum hominibus de Salone vel de