Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/278

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

264 STATUTS MUNICIPAUX

Granis, et exceptis aliis gardianis vaccarum seu equarum: Qui pastores triginta animalia ovina et gardiani vaccarum et equarum quatuor animalia in territorio Salonis pascere consueverunt; qui autem animalia extranea, exceptis pædictis, invenerit, medietatem banni habeat et curia nostra aliam medietatem.

Item, statuimus quod nullus teneat seu immitat, causa pascendi, animalia caprina in territorio Salonis nisi teneat ad stacam, et quicumque contra fecerit, pro singulis vicibus in quinquaginta solidos puniatur; et nihilominus, si quod damnum ipsa animalia dederint, immitens restituere teneatur.

Item, ad evitanda multa pericula quæ evenire possent, sicut audivimus statuimus quod nullus commatri suæ vel filiolo nec alteri personæ, in fraudem presentis statuti, infra annum a tempore baptisati filioli, audeat dare aliquid seu dari facere præter camisiam filioli atque albam cum qua ferit baptisatus, nisi commater esset pauper et inops cui pietatis intuitu vellet commater aliquid errogare. Nec maritus cum uxor missam post partum audierit, ipsa die nec post infra octo dies, aliquos vicinos suos ad convivium, nisi solum compatrem et commatrem et eorum familiam, si eos habere voluerit, audeat invitare; nec aliqua encenia mittere vicinis nisi pauperibus; qui vero contrarium fecerit, viginti quinque solidos pro pena curiæ nostræ solvere teneatur.

Item, statuimus quod nullus mercedem seu loquerium alicujus mercenarii a nocte usque ad mane retinere præsumat; si quis vero contrarium fecerit, contradicente mercenario, duplum pro pena curiæ nostræ solvere teneatur. De mercenariis autem annualibus sic ordinamus, quod qui infra octo dies, eisdem post annum finitum de mercede seu loquerio, contra dominum querellam nostræ curiæ exposuerit, damna data et expensas dicto nuntio restituat, nisi causam justam habuerit retinendi et nihilominus curiæ nostræ pro pena, quinque solidos solvere teneatur.

Item, statuimus quod nulla mulier nobilis vel plebeia, seu alia quæcumque, in capite seu indumentis aurum seu argentum seu perlas, fermallos, rosetas, nec stacas dauratas seu argentatas, deinceps portare præsumat, nisi garlandam, usque ad valorem triginta solidorum coronatorum; si qua vero mulier contrarium fecerit, aurum, argentum,