Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/280

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

266 STATUTS MUNICIPAUX

-judicium et gravamen et secundum varietatem temporum humana statuta debent variare; idcirco, omnia alia statuta quæcumque sint et qualiacumque olim per predecessores nostros edita, irritamus, et penitus ex certa scientia revocamus; istis solum statutis et ordinationibus nostris, contentis in hoc præsenti, valorem habentibus in judiciis et extra vim legum municipalium et omnem aliam plenariam firmitatem; præcipientes ipsa prout ordinata sunt inviolabiliter observari; retinentibus tamen nobis plenariam potestatem interpretandi et declarandi dicta statuta, si aliquod obscurum in eis veI ambiguum in posterum oriatur.

Edita sive facta fuerunt prædicta statuta in archiepiscopali palatio castri Salonis, in camera dicti domini archiepiscopi, sindicis et consiliariis prædictis præsentibus, in præsentia et testimonio domini Hugonis de Granis, Arelatensis canonici; domini Guillelmi Ebrardi, judicis castri Salonis; domini Guillelmi Sabaterii, prioris castri de Granis; domini Berengarii Bovis, domini Joannis Borserii, præsbiteri; domini Hugonis Isnardi, prioris Sancti Petri de Mejanis; et mei Guillelmi Corvi, præsentis castri Salonis et totius regaliæ beati Trophimi notarii, qui authoritate et mandato præfati domini archiepiscopi, ad requisitionem sindicorum prædictorum præfeta statuta, ut supra leguntur seu continentur; scripsi et de ipsis statutis et tenore ipsorum per me ipsum Guillelmum notarium petierunt sibi, nomine suo et universitatis castri Salonis, prædicti, fieri publicum et publica instrumenta; anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio; scilicet octavo idus maii.

De qua quidem lectione et publicationa ac tenore dictorum statutorum, dictus nobilis Gaucherius Cavalerii, locum tenens dicti domini vicarii Salonis, nomine et pro parte dictæ curiæ Salonis petiit et requisivit sibi fieri publicum instrumentum, per me notarium, infra scriptum, et ibidem existentes et personaliter constituti Joannes Raymundi, de Salone, sindicario nomine, ut dixit, hominum de Salone et Pontius Burgundionis de Salone, nomine universitatis hominum de Salone; ac etiam propriis nominibus eorumdem et singularium personarum de Salone, tam ibidem præsentium quam etiam absentium, qui de prædicta præconisatione facta, ad convocandum gentes, ad audiendum publicationem dictorum statutorum, ac ipsius tenorem, nec non et de publicatione, lectione et toto tenore dictorum statutorum ac etiam de omnibus actis et superius actitatis petierunt et requisiverunt eis dictis hominibus fieri, unium vel plura