Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/279

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

DE LA VILLE DE SALON. 265

fermallos, rosetas, stacas et res quas portaverit amittat et fisco nostro applicentur ; et nihilominus mariti earum vel parentes in quibus potestate fuerunt, in quinquaginta solidos puniantur.

Item, statuimus quod nuntii nostri curiæ Salonis, pro singulis citationibus faciendis, infra mœnia castri, et extra per medium miliare, habeant unum denarium et pro pignoribus faciendis duos denarios et pro clavandis hospitiis totidem; si vero extra territorium castri Salonis, pro aliqua embaysata inierint, pro singulis leucis habeant sex denarios, usque ad quatuor leucas ; ultra autem quatuor leucas ad arbitrium judicis, persolvantur. Si vero aliquem de mandato curiæ in possessionem alicujus rei immobilis miserit, quatuor denarios recipiant infra castrum, et extra sex denarios, pro labore ; pro arrestatione autem alicujus rei mobilis, ad instantiam alterius facta, habeant unum denarium et non ultra, et pro dearrestatione habeant totidem.

Item, statuimus quod si aliquis condemnatus in curia nostra aliquem vel aliquos habuerit creditores, quod antequam curia condemnationem exigat de bonis condemnati creditori seu creditoribus suis primo integrabiliter satisfiat.

Item, statuimus quod quicumque fecerit contra statuta, ubi pena non continetur expressa, totiens arbitrio curias puniatur quotiens fecerit contra statutum ; et, si in aliquo statuto pena expressa est apposita, totiens puniatur quotiens contra statuta fecerit, quia iniquum et absurdum esset si tantum puniretur ille qui tantum semel fecit contra statutum quantum ille qui pluries contra statutum delinquit.

Item, statuimus quod officiales nostræ curiæ, in principio sui regiminis seu administrationis, jurent statuta Salonis fideliter observare et quod non contraveniant ex certa scientia nec in fraudem.

Item, statuimus ut prædicta statuta singulis annis, in die Circumsionis Domini, legantur in publico parlamento, ne per ignorantiam ulterius se possint aliqui excusare ; si tamen per neglitentiam curialium aliquando lecta non fuerint, nihilominus semper plenam obtineant roboris firmitatem.

Postremo, quia quædam statuta per prædecessores nostros hactenus facta nimium rigida videbantur et nostris subditis offerre poterant pre