Aller au contenu

Page:Froissart - Les Chroniques de Sire Jean Froissart, revues par Buchon, Tome III, 1835.djvu/410

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
404
OBSERVATIONS

Aymery de Pavie, Godefroy de Charny et Eustache de Ribaumont, le même fait que Froissart a décrit avec tant de grâce et d’élégance dans l’histoire de l’année qui suit la prise de Calais. Ici Le Muisis vient encore confirmer la véracité de notre historien qui n’a fait qu’ajouter les détails gracieux et propres à mieux peindre la scène et l’époque. Dans Le Muisis c’est encore Eustache de Ribeumont qui remporte le los d’être le mieux faisant. Voici ce chapitre dans son entier :

« Anno eodem (1349) die lune, videlicet quarte die mensis januari (1350 n. st.) fuit conflictus coram villà de Calays de gentibus regis Francie contrà regem Anglie, et ejus filium et gentes eorum ; et ceciderunt ex utraque parte milites nobiles et strenui ; et de gentibus regis Francie quam plurimi pedites cæsi sunt et submersi. Fuit autem dux, ex parte regis Francie, miles strenuus et expers in armis et famosus quam plurimum ultra mare et citra, et fuit in multis guerris et in multis conflictibus mortalibus, in omnibus se gerens tanquam probus et nobilis. Rex autem Francie Philippus pro ipsius probitate et fidelitate retinuit dictum militem de suo consilio et misit eum in fronteriis Flandrie, dans eidem potestatem super gubernatores, ballivos, servientes, et super subditos regis citra Parisios in diversis balliviis ordinandi castra, etiam et fortalicias visitandi, et provisiones faciendi, patriam et jura regni defendendi. Nomen autem dicti militis erat Godefridus de Carny ; et erat etiam gubernator et ballivus superior Insulis et Duaci ; et in balliviis de Mortanià et de Tournacensio dominus Eustacius de Rybemont.

« Accidit autem quod ex parte regis Anglie, in castro apud Calays, erat unus castellanus habens secum fratrem suum et quosdam consocios ad castri custodiam. Iste castellanus fraudulenter fingens se esse pro rege Francie, maliciosè misit ad dictum militem dominum Godefridum (de Carny) mandans ei in secreto quod si vellet et ei placeret sibi loqui, ipse dicto militi redderet castrum supra memoratum, et per consequens villam inferius sibi et regi Francie subjugaret. Dictus autem miles credens vera esse que mandaverat et dicebat, significavit dictum negocium domino suo regi. Rex autem confidens de dicto milite et ejus industrià, habito privato consilio, mandavit ei suam voluntatem. Et quia dictum negocium fieri secretè postulabat dominus Godefridus, non advertens fraudem, per se et per medias personas tractavit et tractari fecit cum predicto castellano. Conventione autem factà et pacto de certà summà pecunie et de complendo negocio, ordinatum fuit de modo veniendi, et quo tempore ipse Godefridus et gentes regis Francie venirent. Dictus autem miles coadunavit et congregavit magnam copiam hominum armatorum, equitum electorum, usque ad mille et quingentos, et de peditibus circiter quatuor milia, prout dicebatur et fama fuit. Et interim dictus castellanus significavit regi Anglie totum negocium.

Qui rex preparans se venit cum suo filio et aliis nobilibus secretè per mare, et intravit in dictam villam cum suis, et cum paucà multitudine, cum illis qui erant in villà et in castro, et ibi ordinaverunt suum factum.

Dominus autem Godefridus et gentes sue quas adunaverat venerunt in villam de sancto Audemaro et in villam de Gines et in locis circumvicinis. In die autem in quà castellanus promiserat complere suum factum, ipse posuit et poni fecit ubique super castrum vexilla regis Francie, et mandavit dicto domino Godefrido quod ipse acceleraret negocium et veniret cum suis. Dominus autem Godefridus remisit ad dictum castellanum quod sibi mitteret promissa hostagia. Ipse autem castellanus maliciosè et fraudulenter misit proprium fratrem suum. Dominus autem Godefridus transmisit eum in castrum de Gynes, et tenens se pro securo appropinquavit, et gentes armorum et pedites similiter, et venit antè castrum cum paucis de suo consilio. Et castellanus descendit cum paucis portans copiam clavium in manu suà, ei dicens : Ecce omnes claves castri ; paratus sum vobis tradere,