Aller au contenu

Page:Jean de Léry - Voyage au Brésil - Gaffarel vol 1, 1880.djvu/43

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Miraris pedus plus quam gestare ferinum,
Humanos vultus, oraque sueta polo.
Primorum sunt haec noxae monimenta parentum,
Infecit tristi quae genus omne malo :
Hic veri quondam simulachrum numinis, amens,
In saevas meruit degenerasse feras.
Sunt quibus indulsit cœli clementia larga,
Unde foret cultu mitius ingenium.
Cultior hic mores, ni vitae temperet usus,
Omnes consimilis barbaries teneat.

St. T.


IN lOANNEM LERIUM
Ejusque de Americana peregrinatione historiam.


Tanta novi, Lerœe, refers miracula mundi,
Tamque novas rerum, tamque hominum facies,
Ut cupiam lustrare oculis iam singula, ni me
Terreat unda furens, barbariesque virum.
Atqui tolle moras, cupidum perque omnia deduc :
Nobis Oceano sat via tuta patet.
Tuto inter fœvos, humanaque viscera flammis
Torrentes, fast est vivere Lœstrigonas.
Oceanum rabie superat gens galla furentem,
Et superat fœvos barbara Lœstrigonas.

G. M. N.