Page:Langlois - Le couronnement de Louis.djvu/20

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
xiii
l’élément historique

res, et nepotibus et omnibus propinquis suis indefficientem misericordiam semper ostendere praecepit ; deinde sacerdotes honorare ut patres, populum diligere ut filios, superbos et nequissimos homines in viam salutis coactos dirigere ; coenobiorum consolator fuisset et pauperum pater ; fideles ministros et Deum timentes constitueret, qui munera injusta odio haberent ; nullum ab honore suo sine causa discretionis ejecisset, et semetipsum omni tempore coram Deo et omni populo irreprehensibilem demonstrare. Postquam haec verba et alia multa coram multitudine filio suo ostenderet, interrogavit eum si obediens voluisset esse praeceptis suis. At ille respondit libenter obedire et, cum Dei adjutorio, omnia praecepta quae mandaverat ei pater custodire. Tunc jussit eum pater ut propriis manibus elevasset coronam quae erat super altare et capiti suo imponeret, ob recordationem omnium praeceptorum quae mandaverat ei pater. At ille jussionem patris implevit. Quod factum, audientes missarum sollemnia ibant ad palatium. Sustinuit enim filius patrem eundo et redeundo, quamdiu cum eo erat filius. Non post multos dies magnificis donis et innumeris honoravit eum pater suus et dimisit eum ire Aquitaniam[1]. »

Malgré la longueur de ces citations, je vais encore donner les vers d’Ermoldus Nigellus qui se rapportent au couronnement de Louis ; il est intéressant de comparer la poésie savante avec la poésie vulgaire sur un même sujet :

  1. Vita Hludowici imperatoris, cap. vi (Pertz, Ibid., II, 591, 592).