Page:Langlois - Le couronnement de Louis.djvu/21

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Jamque, favente Deo, Francos pax undique habebat,
Straverat adversos Marsque Deusque viros.
Namque senex Carolus Caesar venerabilis orbi
Concilium revocat ad sua tecta novum.
Aurato residens solio sic coepit ab alto,
Electi circum quem resident comites :
« Audite, o proceres, nostro nutrimine freti,
Agnita narro quidem veraque credo satis :
Dum mihi namque foret juvenali in corpore virtus,
Viribus atque armis ludere cura fuit ;
Non torpore meo turpique pavore, fatebor,
Francorum fines gens inimica tulit.
Jam quoque sanguis hebet, torpescit dira senectus,
Florida canities lactea colla premit ;
Dextera bellatrix, quondam famosa per orbem,
Sanguine frigente, jam tremebunda cadit.
Proles nata mihi superis abscessit ab oris,
Ordine functa suo, heu ! tumulata jacet,
Sed quoque quae potior Dominoque placentior olim
Visa fuit, semper est mihi cessa modo,
Nec vos deseruit Christus quin germine nostro
Servaret, Franci, nunc sobolem placitam.
Illa meis semper delectans inclita jussis
Paruit atque meum edidit imperium,
Semper amore Dei ecclesiarum jura novavit,
Credita regna sibi contulit in melius.
Vidistis quae (dona) olim Maurorum funere misit :
Regem, arma et vinctos, magna trophaea simul.
Vos mihi consilium fido de pectore, Franci,
Dicite, nos prompte mox peragamus idem. »
Tunc Heinardus erat, Caroli dilectus amore,
Ingenioque sagax et bonitate vigens ;
Hic cadit ante pedes, vestigia basiat alma ;
Doctus consiliis incipit ista prior :
« O Caesar, famose polo terraque marique,
Caesareum qui das nomen habere tuis,