Page:Langlois - Le couronnement de Louis.djvu/30

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

nobiliter ordinatum, scilicet ne aut externis quateretur procellis, aut intestinis vexaretur scissionibus, misit filiumque ab Aquitania evocavit ; quem venientem clementer suscepit, tota aestate secum tenuit, de his quibus eum indigere putavit instruxit. Qualiter videlicet sibi vivendum, regnandum, regnum ordinandum et ordinatum tenendum foret monuit, et tandem imperiali eum diademate coronavit, et summam rerum penes eum futuram esse, Christo favente, innotuit, et, hoc peracto negotio, reditum ad propria concessit. Qui, mense Novembri a patre digrediens, Aquitaniam repetiit... Defuncto autem patre piae recordationis, missus est Rampo ad eum [1] ab eis qui sepulturam ejus curarunt, libetis scilicet et proceribus palatinis, ut et mortem ejus mature cognosceret adventumque suum nullo modo comperhendinaret. Qui cum Aurelianam devenisset ad urbem, Theodulfus, ejusdem urbis episcopus, vir undecumque doctissimus, causam ejus adventus persensit, et velocissime misso perlatore imperatori innotescere studuit, hoc tantummodo ei suggerendum jubens, utrum praestolaretur venientem in urbem an in itinere aliquo sibi occurreret venturo ad urbem. Quam protinus causam ille commentatus agnovit et ipsum venire ad se jussit. Inde alium atque alium hujusce rei tristes suscipiens nuntios, post quintum diem ab eodem loco pedem movit et cum quanto passa est angustia temporis populo iter arripuit. Timebatur enim quam maxime Wala, summi apud Karolum imperatorem habitus

  1. Ludovicum.