Page:Langlois - Le couronnement de Louis.djvu/29

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
xxii
introduction

tré de l’opposition à son avènement ? » Cette observation s’applique également à la Chronique de Moissac.

Restent les autres textes : ils sont formels et s’accordent à dire que le nouvel empereur fut acclamé à son avènement.

Mais il n’en est pas de même du passage suivant de l’Astronome Limousin : « Per idem autem tempus, mortuo jam pridem Pippino, Italiae rege, nuperrime autem Karolo, itidem fratre, res humanas relinquente, spes universitatis potiundae in eum adsurgebat. Misso enim pro quibusdam necessariis patrem consulendis Gerrico, capis praelato, cum in palatio moraretur, praestolans perlatorum responsum, monitus est tam a Francis quamque a Germanis ut ad patrem rex veniret eique propter adsisteret ; videri sibi dicentes quod pater cum jam in senilem vergeret aetatem et acerbe ferret liberorum infortunatam defectionem, citam illius haec portenderent corpoream solutionem. Quod Gerricus cum regi, rex vero consiliariis retulisset, quibusdam vel pene omnibus visum est salubre suggestum ; sed rex altiori consilio, ne forte per hoc patrem suspectum redderet, agere distulit. Haec tamen divinitas, pro cujus timore et amore facere noluit, ut sibi moris est amatores sui sublimius quam cogitari potest nobilitare, prudentius ordinavit. Pacem porro petentibus his quos bello fatigare solitus erat rex, articulo duorum annorum praestituto, libenter induisit. Interea imperator Karolus, considerans suum in senectute adclinem devexum et verens ne forte subtractus rebus humanis confusum relinqueret regnum, quod erat Deo donante