Page:Langlois - Le couronnement de Louis.djvu/49

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Dans le premier nous n’avons pas le nom du champion Sarrasin, mais nous savons que c’était, comme Corsolt, un géant présomptueux et insolent, que comme lui il fut terrassé et mis à mort par le chrétien.

    diu exultaret eademque verba repeteret, Petrus ille, fisus in Redemtoris clementiam, audaci animo Agareno exiit obviam, suos interminans hiis ut nullum auxilium illis cederent. Agarenus ille pone civitatis cum ingenti audacia moeniam venit, loricaque indutus et capite calea septus et sex lanceis propria manu gestans, super eum irruit. Petrus ille jam dictus impetum illius omnimodis cavit ; set dum iterum Agarenus cum expedito equo super illum veniret et lancea cum omni nisu, ut eum protinus in terram straret, iniceret, christianus quamvis cum metu agiliter feritam illius evasit, et continuo Deum invocavit, et suos martires, ante quorum ecclesiam certamen iniebat, silicet Cosmam et Damianum, asta quae manu gestabat illi protinus misit, eumque inter duas percussit scapulas, et statim vitalis calor aufugit, amplexoque equi collum, ad suos refugit, et sine mora extinxit. Christiani una omnes Deum videlicet collaudabant, necnon et vires recipiebant. » (Chron. Salern. cap. cxiii, éd. Pertz, Mon. Germ. hist. in-f° ; Script. III, 530).

    Voici maintenant le récit du second combat : « Helim filii erant quatuor, qui saepissime vehementer Salernitanos atterebant, eo quod prae ceteris Agarenis eminentiores erant ; et praepotens statura illorum erat una, et similes equos habebant, et inter omnes illis anticipabant. Unus illorum, audacior ceteris, Salernitanis cotidie acclamabat : « Unus ex vobis veniat, singulare certamen mecum iniat, et tunc experiri valebitis qualis est Helim filius. » Tunc unus ex Salernitanis, Landemari nomine, ocius urbem egressus est et omnimodis ad bellum se praeparavit. Set dum Elim filius super eum cum magna virtute veniret, et forti yctu percussit, set, Domino non sinente, nequaquam illum namque sauciavit, Revolvente itaque ocius equum, qualiter eum prosterneret, ille christianus non segniter gessit, set continuo omni nisu lancea illi protinus misit et eum secus ilium percussit. Ille vero jant nequaquam cum illo certamen iniit, set ad suos reversus est et non diu supervixit. » (Ibid., cap. cxiv, Pertz, ibid. III, 530).