Aller au contenu

Page:Lauzun - Le Château de Bonaguil en Agenais, 1897.djvu/138

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
120
LE CHÂTEAU

bitur, licentiâ antedicti sui heredis nec alterius personæ minime requisita, petita seu obtenta.

Hoc est et esse voluit et declaravit dictus dominus testator suum ultimum testamentum nuncupativum et suam ultimam voluntatem quod et quam laudavit, omologavit, aprobavit et confirmavit ac nosci omnibus valere et perpetuam roboris firmitatem habere et obtinere voluit ; et si non valerent jure codicilli seu codicillorum, vel donationis causa mortis aut alterius quam voluit voluntatis quae melius et jure valere poterit et debebit ; et si unquam, alio tempore, aliud seu alia fecit seu condidit testamentum, seu testamenta codicillum seu codicillos, ultimam voluntatem seu ultimas voluntates, illud, illa, illum, illos, illam et illas et alia omnia singula in eis contenta sub quacumque verborum existant………, prœsentis ultimi firmiter et perpétue valeturi et duraturi protavit (?), revocavit penitus et annulavit nulliusque efficaciæ seu valoris ab inanthea esse voluit, suo præsenti et ultimo testamento aut ultima voluntate in suis robore et efficaciâ rémanente, rogando testes instituti ut et continetur in prcesenti suo testamento essent memores et recordes, locoque et tempore opportunis testimonium perhiberent veritati, meque notarium infra scriptum ut de prœmissis omnibus et singulis, illi vel illis, cui seu cuibus expediet et pertinuerit retinerem et conficerem publiquum seu publiqua instrumentum seu instrumenta, quod seu quæ ex meo publiquo officio concessi agendum seu agenda.

Conditum fuit hoc testamentum et acta fuerunt haec omnia et singula premissa in dicto Castro de Bonaguellio, et camerâ prœdictâ, ubi ipse [dictus dominus testator] supra suum lectum jacebat, anno, die, mense et regnante quibus supra, presentibus ibidem et adstantibus in præsenti nobili viro Joanne Monestier jurisdictionis capellæ medimontinæ, magistro Joanne Crussol jure baccalario loci de Fumello, Antonio de Clusel, Petro Reversat, Joanne Leynque clerico ejus castri, Stephano Carriol barbitonsore loci de Peslechacer et Guillermo Verdier loci de Bonaguellio, habitatoribus, testibus ad premissa vocatis et rogatis.

Et Nous Pierre Vitalis et Jacques, ayant collationné sur l’original à la réquisition dud. seigneur et comandement sus expecifiez, avons le présent instrument rédigé et mis en bonne forme valable et nous sommes soubsignez de nos seings accoustumez ; ainsi signés : Jacques et Vitalis.