Aller au contenu

Page:Leibniz-en.francais-Gerhardt.Math.1a7.djvu/503

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
215

angulum rectum et angulum semicirculi seu quem radius ad circumferentiam facit, ideo habetur pro nulla, quia differentia illa est angulus contactus qui neutri eorum est comparabilis. Idemque docet calculus differentialis a me propositus et Lemmata Incomparabilium quae in Actis Eruditorum produxi, quibus observatis paralogismi evitantur, neglectis autem in abusum calculi differentialis vel infinitesimales inciditur, ut in hac argumentatione est factum, quae speciositate sua acutissimos etiam viros fefellit. Cum ergo neque virium neque celeritatum diversarum ejusdem gravis descendentis differentia sit ipsis differentibus incomparabiliter minor, patet tantum abesse ut hoc argumento semper inferatur aequabile incrementum vel decrementum virium, ut ne quidem probetur celeritatum, quam tamen aequabilem celeritatis mutationem veram essejaliunde constat aliaque ratione probari debet, probataque revera a me habetur non experimentis tantum, quibus adeo abunde confirmata est, sed etiam a priori. Compendium ergo disputationis istius huc redit : Objicitur Materiam Aetheriam quae Gravia deorsum pelliL, infinita velut celeritate respectu gravis moveri ; itaque perinde esse ac si prae ipsa grave quiesceret ; id ergo se semper eodem modo ad materiam gravificain habere, atque adeo aequale semper virium, perinde ac celeritatis, incrementum accipere. Respondetur : Differentiam inter duos Gravis status pro nulla’ quidem haberi posse, si celeritatum differentia cum celeritate materiae gravificae comparetur, sed minime esse spernendam, si vilium differentia comparetur cum viribus materiae gravificae, cujus velocitas tenuitate repensatur, sed nec si differentia sive virium sive celeritatum non agenti, sed ipsis differentibus (in diversis scilicet gravis statibus) comparetur, hoc est si spectetur absolute.


XII.

ESSAY DE DYNAMIQUE SUR LES LOIX DU MOUVEMENT, OU IL EST MONSTRE, QU’IL NE SE CONSERVE PAS LA MÊME QUANTITÉ DE MOUVEMENT, MAIS LA MÊME FORCE ABSO-LUE, OU BIEN LA MÊME QUANTITÉ DE L’ACTION MOTRICE. L’opinion que la même Quantité de Mouvement se conserve et demeure dans les concours des corps, à régné long temps, et