Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/173

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcibnig au fionting. 159

scientiam Juris naturalis, péritiam Juris positivi ; Jus enim positivum est (acti potins quam Juris. Consequentias autem ejus nosse, tam est Juris naturalis, quam nosse conséquentias contractus alicujus, etsi circumstantiae personarum ac temporum, ex quibus de mente Legis constare debet, tam sint péritiae simplicis seu historiae, quam circumstantiae oontractus. Porro ut Jus naturae habet respondens sibi Jus positivum, ita scientia nomothetica habet respondentem sibi Notitiam Reipublicae qualis revera reperitur, quae itidem est nudae péritiae tantum, ut ita hoc schema prodeat : ~ Scion fin Ethica Politica

seu Juris seu Legis

Pmdenüa ex naturae / ponendae

Pe ritia Juris Civilis seu Legis posilae

tam privatae, quam publicae,

hucJurisprudentia huc Nótitia Rerumprivata

publicarum, vulgo

Jus publicum

Nempe omnis prudentia agendi et ars opérandi ex scientia et péritia componitur. Scientia autem Juris naturae, de qua Grotius, Hobbes, Feldenus, Pufendorfius, Ethica est, de justo, coque ut Grotius vocat stricte dicto ; Scientia nomothetica de condendis Legibus, Politica est, de utili, sed in commune, seu de aequo, vel ut Grotius vocat Jure laxe dicto (ad quod in me est obligatio, sed in altero non est actio seu jus exigendi). Aequum nimirum est, quia et tenemur omnes in conscientia ut Respublica quam optimo sit loco, sed si qui non conspirent, non possunt semper cogi. Verbi gratia, si aequum esset (id est publice utile) tolli omnia telonia, non ideo Principes absoluti possent ad hoc Jure cogi. Video tamen TIBI in éditis bactenus scriptis magis propositam fuisse scientiam prudenter condendi Leges, quam respondendi de Jure sive naturae sive civili. Et fateor majoris opérae

  • ac fructus quoque esse scientiam nomotheticam de optima Bepublica gradibusque

ad eam accedendi, quam scientiam respondendi de Jure quod est inter eos quos tenant nullae Leges, vel omnino vel in casu proposito, ubi Lex

  • oivilis tacet. Fortasse tamen et Juris naturalis scientia meretur ad certitudinem

evehi quanta scientiam de cet, quando ab erroribus in illa percrebnesœntibus multum in res humanas damni, plurimum in Theologiam confusionis lluxit. Et fortasse neo constitni scientia nomothetica seu politica perfecœ potest, nisi fundamentis Etbicae seu Juris naturae praedemonstratis. Quae-