Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/174

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

160 Scibnig au Gouting.

cunque autem hactenus in Jure naturae praestita sunt, longe absunt a scientiae absolutione, maxime quod certum fundamentum ac velut norma justi non sit eonstituta. Vulgo fieri juhent quod bonestum est, sed sihonestatem a gloria id est opinione metiuntur, longe absunt a vero. Aristoteles et Stoiei convenientiam cum natura, id est metron, symmetriam, mediocritatem, fundamentum justi locabant, quibus etiam fundamentis insistit Feldenus, nec abludit Pufendorfius, nisi quod Hobbiana contemperat, magno tamen judicio, quo sane ille sano et sobrio pollet, ab ingenio quoque atque eloquentia quae dotes raro in unum conlluunt omnes, instructissimus. Hobbius mensuram justi facit conatum pacis conservandae aut acquirendae. Pleriqui vere, ut solet in divortiis opinionum, sed non xailoluxãç seu μsfloötxoïç, Ego suppono cum Cameade (et Hobbius consentit) Justitiam sine utilitale propria (sive praesente sive futura) summam esse slultitiam, longe enim absunt ab humana natura Stoicorum et Sadducaeorum de virtute propter se eolenda superbae jactationes. Ergo omne justum debet esse privatim utile, sed eum Justitiae forma eonsistat in publica utilitate, sequitur quod non possit accurate demonstrari haec propositio : homo prudens debet semper agere quod justum est, nisi demonstretur esse quendam perpetuum vindicem publicae utilitatis (nam aliorum oculi metusque -non ultra ligabunt prudentem, quam quousque juvare aut noeere possunt) id est Deum, cumque sensu manifestum sit, eum non esse semper vindicem in bac vita, superesse aliam, id est esse aliquem Deum, et humanam animam esse immortalem. Horum duorum fundamentorum omnis efficaciae justi et acqui accurata demonstratione opus est Jus naturae tradituro, quam nescio an in ullo Libro habeamus, ac si qua ullibi est, opto videre. Quare meopte marte omni animi conlentione huc incumbens videor mihi voto potitus. lnterea tamen et illud fateor sufficere scientiae morali posse, si exislentiam Dei et immortalitatem animae probabiles vel salœm possibiles esse demonstretur, quod itidem ut efficerem opéram omnem dedi. Regulae autem Justitiae fundamentales seu utilitatis publicae sunt duae : 4) ut ne cuiquam auferatur res (sine vitio) possessa (id est quam non ante et ipse alteri abstulerit), et 2) ut çuique tribuatur quantum ipsi opus est ad publicam utilitatem’juvandam. llluc pertinet praeoeplum Juris de nemine laedendo, seu damno vitando, huc praeceptum Juris de suo cuique tribuendo seu lucro justo captando. llla regula Juris stricti fundamentum est, baec acquilatis. Illa etiam naturali Jure actionem, haec tantum exceptionem parit, illa est Justitiae commutativae,