Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/237

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcibuiå an Qîdbarb. 223

visus sum, perfectionis définitionem sequamur, ut perfectissimum sit optimum, seu cum ratione optabilissimum.

Videor mibi nullam ex tuis rationihus sine response dimisisse. Venio ad ea, quae meo argumento objicis. ’Scripseram tibi, purgari posse argumentum Cartesii a mentions perfectionis et posse reduei ad argumentum illud quod exstat jam apud Sflhûlasticos, scilicet Ens, quod involvit existentiam, sive Ens necessarium existit (quia Ens involvens existentiam sive Ens necessarium utique necessarium est seu necessario existit : quod autem necessarium est seu necessario existit, id utique existit). Deus est Ens necessarium, seu Ens existentiam involvens. Ergo Deus existit.

Majorem probavî in parenthesi ; minor probatur ex définitione Dei, supponendo scilicet, concipi posse Ens necessarium, tune enim nihil prohibebit, tale Ens appellari Deum. Respondes, banc ratiocinationem esse particulam ratiocinationis Cartesii. Concedo, nam hoc ipsum dixeram, rationem Cartesii ablata inutili perfectionis mentione reduci ad natiocinationem Veterum. Propesitio qua usus sum, Ens necessarium est necessarium, non est plane inutilis ; quemadmodum ad probandum, quod in omni triangulo acquilatero tres angulfi sint aequales duobus rectis, necessario argumentandum est hoc aut simili modo : Omne triangulum habet tres angulos aequales duobus rectis ; Triangulum acquilaterum est triangulum ; Ergo etc. Et tali ratiocinandi modo constant omnes subsumtiones, tametsi fatear, posse omitti. Negas, propositionem : omne necessarium existit, esse axioma. Putabam esse, sed probari facile est. Nam per necessarium intelligo, quod necessario existit. Tale autem, ni falloir, existit. Res ergo buc redit : Ens necessariam habens existentiam, existit (est identica). Deus est tale Ens (ex définitione Dei, modo supponatur, bunc conceptum non implicare ’contradictionem. Hoc enim posito, utique Ens a se seu tale quod existentiam suae essentiae necessitati debet, potest appellari Deus). Ergo Deus existit. Tantum ergo probandum est, taie Ens a se non implicare : et augeri difficultalem probandi dixi ex eo, quod dubitare poterit aliquis, an ex. essentia possit sequi existentia, sive an possit concipi existentia (actualem semper inœlligo) velμt portio aut species essentiae, sive ut qualitas essentialis, et an, ° ut extensio est quaedam essentialis qualitas corporis, ita existentia possit intelligi essentialis qualitas alicujus Entis, rempe Dei. Et ratio dubitandi erat, quod essentia est possibilitas, existentia vero actus.