Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/256

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

242 (Edbarb an 9cibni¿.

terminare oppositum est *rô non agere, seu non sese déterminare 44). Adcoque quicquid ita agit seque déterminat, ut nihil sit non agens seu non determinans, illud est simplicissimum. Quibus ita explicatis ulterius progredior. Y Esse seu existere a se verum et positivum, eumque non contradictorium conceptum involvit (ex probatis) 45). Engo est verum et reale attributum. Quicquid enim positivum et simplicem conceptum habet, illud est ens (est axioma), et quod respicit aliquam rem, in qua sustentetur, quamque afficiat, est attributum (ex defin.). Et *cum omne attributum sit alicujus suhstantiae attributum (ex demonstr.) W), esse seu existere erit attributum vel substantiae in communi, vefl substantiac alicujus in particulari. Non est attributum substantiae in communi, quia quod attributum negari potest, non negato simul attributo primario substantiae in communi, illud ad substantiam in communi non pertinet (est axioma). Tale est existere a se. Probe : Substantia est res per se existens, seu quae in alio non sustentatur. Talis autem esse potest, quae semet ipsam vel nullo modo déterminat ad id, cujus est capax, adeoque est pure passiva, vel, si semet ipsam deterininat, non tamen vi sua seu sua sponte, sed cum alœrius concursu id facit. Quod, credo, non negabis, nisi simul negare velis, scire te, quid sit hoc, , esse ab alio. Ergo esse a se non est attributum substantiae in communi. Pertinebit ergo ad substantiam quandam in particulari, hoc est, vel —ad mentem, vel ad maœriam 47). ’Et si *ad mentem, hoc est, si mens quaedam a se esse potest, nullum corpus esse poterit a se. Sin ad corpus, nulla mens a se esse poterit. Nam si utrique, corpori scilicet et menti, convenire H) Dubito an notio agentis sine passione sit simplicior, quam agentis cum passionej Nam cum cogitamus agens sine passione, non tantum in eo concipimus haec duo, l) actionem, 2) passionis négationem (nam si nihil aliud intelligeremus in eo, fatendum asset, esse simplicius), sed et 3) potentiam necessariam ad destruendam atque impediendam omnem reactionem. Videtur enim ex natura rei omne agens in aliud etiam ab eo pati. Dari autem posse agens sine repassione, accurate demonstrandum est. 45) lngenue dico, nondum mihi videri sublalam difficultatem a me initio motam. Imo credo, ne tolli quidem posse ex Cartesianis principiis, sed aliis

  • opus esse méditationibus novis.

46) Concesso semel, Ens a se non implicare, ratiocinationes sequentes, ingeniosae licet et doctae, necessariae tamen non sunt. 47) Assumitur hic, non alias esse substantias, quam mentem et matériam-