Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/281

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qeibnig an üclbarb. 267

admoniti. Optimam id demonstrandi ingrederis viam, nam si conleceris, perlectissimi conceptum non esse compositum, etiam non implicare contradictionem conclusisti. Promittis ergo, te assignaturum esse conceptum aliquem, quem const/et et simplicissimum esse, et omnem involvere realitatem. Conceptus autem, quem assignas, hic est : ut Ens perfectissimum vel Ens a se, vel Ens necessarium sit, quod se ipsum ad id omne cujus capax est, tleterminat. Hunc conceptum, ais, non implicare, l) quia sit distinctus : nam singulae ejus partes sunt clárac, 2) praesertim cum et omnes dividant Ens in id quod est a se et quod ab alio, necesse est ergo aliquam illis suhjectam csse notionem, alioqui liomines ut psittaci loquèrentur. 3) Praetorca scimus, quid sit esse ab alio seu ab alio ad aliqua déterminari, ergo sciomus etiam, quid sit, ab alio non déterminari. 4) Praeterea experimur, non implicare hunc conceptum, determinari a se : hoc enim quotidie in volitionibus nostris experimur. 5) Item purus’ actus simplicior actu cum possibilitatc mixto. Ergo cum hic non contineat implicantia, multo minus continehit ille. 6) Quin imo addis, nihil aliud ad Ens perfcctissimum requiri, quam ut sit Mens perfectissima, id est cui omnes competant perlectiones quae in aliquam mentem cadunt. Quoniam omnis substantia aut Mens est aut corpus, Ens autem se ipsum déterminans non est corpus, Ergo erit Mens. Mens autem perfectissima utique non implicat : rempe Mens perfectissime intelligens et volens. Perfectissime intelligere seu omnia intelligere non implicat contradictionem, quia nec intelligere. lta omnia uno actu semper intelligere non implicat, quia plura une actu aliquamdiu intelligere non implicat. lpsi enim inteffectioni répugnat nibil aliud, quam non-inteffectio, non-inteffectio perfecta. Mens etiam perfectissime volens non implicat, seu quae omnia, quae vult, possit. Nam ipsi potentiae non opponitur omnia posse, sed ipsum non-posse. Quia ergo Ens se ad omnia quorum capax est, déterminans est Mens perfectissima, adeoque perfecte volens seu omnipotens, sequitur omnes alias realitates ab ipso esse. Atque ita alteram quoque partem probas asserti lui, scilicet quod conceptus quem Enti perfectissimo assignas, non tantum non implicet, sed et omnem aliam perfectionem producat, seu eminenter contineat. His jam ostensis 7) probas existentiam Entis perfectissimi etiam alio modo, ex Existentia Entium quorumdam contingentium, ex. gr. mentis nostrae aut Mundi. Talia enim Entia necesse est accepisse suam existentiam ab eo, cujus natura haec est, ut alia omnia ab eo iluant. His, ’ni fallor, ratiocinationum tuarum compen-