Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/282

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

268 Qcibnig on Qdbarb.

dium continetur, quae a te pracclare atque éléganter diducuntur. Dicam ingenue ac sincère, quid etiamnum ad absolutae demonstrationis perfectionem in summa desiderem. Ad l) respondeo : non sufficit ad distinctum conceptum, quod omnes partes ejus sint olarae, nisi illud etiam clarum sit, posse eas conjungi inter se. Ita qui dicit maximam velocitatem, intelligit, quid sit velocitas, quid maximum, neo tamen intelligere potest maximam velocitatem, ea enim implicat, ut facile demonstratur. Ad 2) quemadmodum qui dicunt Maximam velocitatem, non loquuntur ut psitlaci, elsi aliquid dicant, cui nulla subest notio possibilis ; ita et objici potest illos Iacere, qui Ens a se enuntiant. Ad 3) non sequitur, oppositorum uno intelligibili existente, intelligibile esse et alterumz potest enim fieri, ut alterum oppositorum implicet. Ut si hominem dividas in rationalem et irrationalem, corpus in mobile et immobile. Ita et si Ens dividas in id quod est ab alio, et quod non est ab alio. Nam adversarii dicent, quicquid sit necessario esse ab alio. Ad 4) an a nobis, an vero potins ab objectorum impressionibus déterminemur ad volendum, magna adbuc quaestio est. Ad 5) videtur esse oócptoμa. Eodem modo summa vel pura celeritas erit simplicior (in speciem) celeritate quae cum tarditate mixta est, et tamen simplex illa celeritas implicat, mixta tarditati non implicat. Et re recte inspecta, purus actus supponit multa et magna, rempe tot potentias, quot sunt res, ad quas se déterminare debet, imo potentiam excludendi et velut repellendi potentias externas. Unde vides, quam lubricum sit argumentum hoc : actui non répugnat nisi non-actus ; ergo purus actus non répugnat : quasi vero certum sit, omnes actus omnesque potentias secum invicem stare posse. Adversarii credunt, talia Entia, in quae omnem virtutem, omnem actum velut coacervamus, esse chimaerica. Ad 6) assumitur sine probatione, omnem substantiam esse Mentem aut corpus : quod tamen certum non est, etsi nullae aliae a nobis unquam sint cogilatae. Possunt enim aliae esse forte, de quibus non magis cogitamus, quam caccus de coloribus. Ut probes, Mentem omnia intelligentem perfectissime volentem, seu omnia potentem, non implicare, eodem quo ante (si quid judico) paralogismo uteris, quia ipsi intelligere opponitur non-intelligere, non omnia simul ac semper intelligere ; eodem argumento probabis etiam oculum omnia simul ac semper videntem esse possibilem. Idem est, cum ipsi posse opponi ais impolentiam, non potentiae perfectionem. Ilaec ad ea, quibus probas, conceptum Entis se determinantis non implicare. Probatio autem qua conlendis, Ens illud quod se