Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/34

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

a latere orieniali aut occidentali dis-accedis, ita similiter pro varietate organorum variant qualitates. Ex bis jam facile patet, orones mutationes per motum explicari posse. Nee obstat, quod generatio ßt in instanti, motus est successivus, nam generatio non est motus, sed finis motus, jam motus finis est in instanti, nam figura aliqua ultimo demum instanti motus producitur seu generatur, uti circulus extremo demum momento circumgyrationis producitur. Ex bis etiam patet, cur forma substantialis consistat in indivisibili, nee recipiat magis aut minus. Nam et figura non recipit magis aut minus. Etsi enim circulus Sit circulo major, non tamen est circulus altero magis circulus, nam circuli essentia consistit in aequalitate linearum a centro ad circumferentiam ductarum, jam aequalitas consistit in indivisibili nee recipit magis aut minus. Nee vero objici debet ßguram aut magnitudinem esse accidentia, neque enim semper sunt accidentia, nam etsi v. g. fluxus sit accidens piumbi, fluit enim non nisi in igne, est tamen de essentia Hydrargyri ; jam causa fluxus est baud dubio partium curvilineitas libera, sive globis sive cylindris sive ovalibus sive aliis spbaeroeideis constet : curvilineitas igitur subtilium partium est accidens piumbi, Hydrargyro vero essentialis. Ratio est, quia omnia metalla oriuntur ex bydrargyro per salia fixo, salium autem natura consistit in figuris rectilineis ad quietem aptis ; binc si salia in aqua soluta, sponte congelascere sinamus, alia uti chymicis nolum est tetraödrica, alia hexadrica, octadrica etc., nulla rotunda aut curvilinea appareant. Hinc salia sunt causa fixitatis ; lia igitur illa acida in terrae visceribus bydrargyro quasi per minima mixta impediunt curvilineorum libertatem sua intersertione et constituunt metallum. In igne vero metallum redit ad naturam Hydrargyri, ignis enim se interserens subtilibus partibus, partes curvilineas bydrargyrinas a plani lateris salinis liberat ; binc in igne fluxus. Ita patet vix quicquam in physica Aristoteiica esse, quod ex reformata non commode explicetur et illuslretur.

Et haec quidem exempla mibi de meo inter scribendum succurrerunt, innumera alia ab aliis per totam pbilosopbiam naturalem congeruntur. Neque vero vereor, ut quae dixi hactenus, ex Raeo descripta aut hujus auctoritatem me sequi amplius putes. Dudum talia a me cogitata sunt, antequam de Raeo vel audivi. Legi Raeum quidem, sed ita ut nunc eorum quae disserit vix recorder. Neque vero Raeus conciliatorum inter Aristotelem et recentiores primus solusque est. Primus Scaliger mihi viam stravisse videtur ; nostris temporibus Kenelmus Digbaeus et ejus assecla Tbomas Anglus, ille in libro de animae immortalitale, bic in institutionibus peripateticis, idem