Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/35

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

longe ante Raeum ex professo egere. Nee abludunt tum Abdias Trew, tum imprimis Erhardus Weigelius. Hactenus posse tantum conciliari osteusum est, superest ut moustremas et debere. Scilicet Aristoteles in 8 phys. Auditns libris, quid aliud tractat quam ßguram, magnitudinem, motum, locum, tempus ? si ergo corporis in genere natura bis absolvitur, corporis in specie natura tali ßgura, tali magnitudine etc. absolvetur. Et vero ait ipse lib. 3. text. 24. phys. omnem naturalem scientiam esse circa magnitudinem (cui scilicet connexa figura] motum et tempus. Idem Aristoteles passim ait, Ens mobile physicae subjectum esse, naturalem scientiam agere de materia et motu : ipse quoque omnium quae in sublunaribus fiunt causam facit coelum. lam coelum, ait, non agere in inferiora nisi per motum. Motus autem non producit nisi motum aut terminos motus, nempe magnitudinem et ßguram, et ex bis resultantem situm, distantiam, numerum etc. Ex bis igitur omnia explicari debent in naturalibus. Idem Aristoteles passim ait (ut lib. 1. de phys. aud. text. 69) eam esse rationem aeris ad statuae ßguram, quae materiae ad formam. Gaeterum figuram esse substantiam, aut potius spatium esse substantiam, figuram esse quiddam substantiale, probaverim, quia omnis scientia Sit de substantia, Geometria autem quin scientia sit negari non possit. Respondisti, citius a te locum afferri posse, quo Aristoteles Geometriam esse scientiam negaverit, quam ego producturus sim quo dixerit. Ego vero non dubito. Vir Gl., esse aliquä loca Aristotelis, quae huc trahi torquerive possint, sed tarnen ea infinitis aliis ejus confessionibus obrui puto. Quid enim Omnibus Analyticorum libris Geometrarum exemplis frequentius, ut videatur demonstrationes Geometricas velut mensuram caeterarum esse voluisse. lam inepte ignobilius nobilioris mensura constituitur. Et vero tarn abjecte de Mathematicis scholastici primum senserunt, omni conatu id agentes, ut ex perfectarum scientiarum numero Mathesin excluderent, eo praecipue argumento, quod non semper ex causis demonstret. Sed si rem cogitemus accuratius, apparebit demonstrare eam ex causis. Demonstrat enim figuras ex motu : ex motu puncti fit linea, «x motu lineae superficies, ex molu snperficiei corpus. Ex motu rectae super rectaoritur rectilineum. Ex motu rectae circa punctum immotum oritur circulus etc. Gonstructiones igitur figurarum sunt motus ; jam ex coostructionibus afi’ectiones de figuris demonstrantur. Ergo ex motu, et per consequens a priori, et ex causa. Geometria igitur Vera scientia est. Ergo non invito Aristotele subjectum ejus, nempe spatium, substantia erit. Neque vero adeo absurdum est, Geometriam agere de forma