Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/37

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

stantialibus mentem principium motus primum dici, caeteras a roente motum habere. Et hoc argumento adscendit[1] ad primum motorem. Huic objeclioni dupliciter respondes ; primum, hoc argumentum nihil posse apud Epicurum, qui suis atomis largiatur per se motum deorsum. Fateor, apud eum nihil posse hoc argumentum, nisi ei praedemonstretur, hoc ipsum absurdum et impossibile esse, quod corpus habeat motum a se ipso, quod et jam tum Cicero ni fallor in libris de natura Deorum facit, eleganter Epicurum irridens, quod quiddam sine causa et ratione in suis Hypothesibus hoc modo introducat. Nam in renim natura nihil ese deorsum, sed quoad nos, neque igitur causam, cur corpus aliquod in hanc potius quam illam plagam moveatur. Epicuro igitur neganti quicquid movetur ab alio extra se moveri, facile occurremus et laborantem existentiae Dei certitudinem vindicabimus. Alterum objicis, Aristotelem videri non tam ex hoc axiomate, quod omnis motus principium sit extra corpus motum, quam ex alio, non dari proccssum in infinilum, ratiocinatum esse. At vero. Vir Amplissime, attente cogita, annon utriusque conjunctione opus sit. Nam nisi admittatur quod movetur ab extraneo moveri, plane ad nuUum processum deveniemus, nedum adinfinitum ; nam adversarius statim ab initio resistet, et datum aliquod corpus sibi ipsi ad motum producendum per forma m suam substantialem sufficere, nuUo igitur motore nedum primo opus esse respondebit. Geneidet ergo scala illa primo statim gradu et velut fundamento subtracto. Deinde etiam Epicurus processum in inßnitum admittebat, ergo non tam quid Epicurus admittat vel non admittat, quam quid demonstrari certo possit, videndum est. Aristotelicam philosophiam reformatae ipsius philosophiae inevitabilis eventus breviter attingenda est.[2] Scilicet quod Theologis, idem et philosophis agendum est. Scripturam sacram sancti patres optimis interpretationibus illuslrarunt : mox monachi obscurarunt superstitionibus. Orta luce animorum, theologia reformata triplex est : alia haeretica, quae ipsas scripturas rejicit, ut fanaticorum ; alia schismatica, quae priscos patres ecclesiae doctores cum scriptura sacra et primitiva ecclesia conciliat, ut Evangelicorum.[3] Similiter Aristotelem interpretes Graeci illustrarunt, scholastici obscurarunt nugis. Orta luce, philosophia reformata triplex est : alia Stolida, qualis Paracelsi, Helmontii aliorumque Aristotelem prorsus rejicientium ; alia audax, quae exigua veterum cura, imo contemtu eorum palam

  1. Aristoteles.
  2. In diesem Satze fehlt etwas.
  3. Auch hier scheint etwas zu fehlen.