habito, bonas etiam meditationes suas suspeclas reddunt, talis Carlesü ; alia Vera, quibus Aristoteles vir magnus et in plerisque verus cognoscitur.
Nunc conciliata jam cum Äristotele philosophia reformata restat, ipsius per se veritas ostendatur, prorsus quemadmodum religio Ghristiana tum e\ ratione et historia, tum ex scriptura sacra probari potest. Probandum autem est, nulla dari entia in mundo, praeter Meutern, Spatium, Materiam, Motum. Mentem voco ens cogitans. Spatium est Ens primo extensum seu corpus mathematicum, quod scilicet nihil aliud continet quam tres dimensiones, estque locus ille universalis omnium rerum. Materia est ens secundo-extensum, *seu quod praeter extensionem vel corpus mathematicum habet et corpus physicum, id est resistentiam, avTiTui ?iav, crassitiem, spatii repletivitatem, impenetrabilitatem, quae consistit in eo, ut alio tali ente adveniente cedere aut quiescere alterutrum cogatur ; a qua igitur impenetrabilitatis natura lluit motus. Materia igitur est ens, quod est in spatio seu ens spatio coextensum. Motus est Mutatio spatii. Figura autem, magnitudo, situs, numerus etc. non sunt entia a spatio, materia et motu realiter distincta, sed tantum habitudines inter spatium, materiam, motum et earum partes a mente superveniente factae. Figuram autem definio terminum extensi, Magnitudinem numerum partium in extenso. Numerum definio unum, et unum, et unum etc. seu unitates. Situs ad figuram reducitur, est enim plurium configuratio. Tempus nihil aliud est quam magnitudo motus. Gumque omnis magnitudo sit numerus partium, quid mirum Aristotelem definisse Tempus numerum motus ? Sed hactenus termini tantum explicati sunt, expositumque quo sensu iis utamur, nihil adhuc probatum. Nunc ostendamus, nullis aliis rebus ad explicanda mundi phaenomena et causas eorum possibiles reddendas opus esse, imo nee alias res esse posse, quanquam si ostenderimus aliis rebus praeter mentem, materiam, spatium et motum opus non esse, eo ipso satis confectum erit, Hypotheses recentiorum qui his solis rebus ad reddenda phaenomena utuntur, esse meliores. Vitium enim Hypotheseos est non necessaria assumere. lam vero explicari omnes totius Mundi res ex his solis posse, satis lectio recentiorum philosophorum docet, et ex his patet, quae pauIo ante posui, cum possibilitatem conciliationis Aristotelicae ostenderem. Deinde quoque notandum est, eas Hypotheses esse meliores, quae sunt clariores. lam vero mens humana nihil aliud imaginari potest, quam mentem (quando scilicet cogitat se ipsam), spatium, materiam, motum et quae ex his inter se comparatis resultant ; quidquid superaddideris, verba sunt tantum, quae nominari et inter se varie combinari possunt, explicari et