Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/53

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

nesio oiim amicum fuisse, et nunc ejus heredibus (quorum nomina non satis scio, et nosse desidero) esse non dubito, rogare volui, ut mihi opem feras, quod ego, re confecta, honorifica tuae operae mentione, ut alioquin debeo, apud amicos Parisienses agniturus sum. Quaecunque Dnn. heredum sententia desideriumve est, mihi tuto libereque perscribere aut significare possunt, ego omnia fideliter curabo. De re iiteraria nihii novi magnopere ad me pervenit.

Auctor libri de libertate philosophandi, cujus refutationem brevem, sed elegantem, programmate complexus es, est Benedictus Spinoza, Judaeus ἀποσυνάγωγος, ob opinionum monstra, ut mihi e Batavis scribitur. Ceterum homo omni literatura excultus, et inprimis insignis Opticus, praeclarorum admodum tuborum elaborator. •

Abulfedam, Geographum Arabem magni nominis, Schickardus multis collatis manuscriptis recensuerat, versioneque latina expresserat et notis illustraverat. Reliquias tanti viri tam praeclaras cum alicubi latere didicissem, Gallis significavi qui redemere : et ita fore spero, ut opus tam diu in publico desideratum cura clarissimi Ferrandi, Galli orientalia doctissimi, prodeat in lucem. Ex quo multa hactenus ignorata discemus circa res orientis, quae Abulfeda ille, princeps Hamae, maximis sumtibus indagavit. Europaei hactenus fere non nisi litora Asiae Africaeque legere, at Arabes religionis linguaeque beneficio in intima mediterranearum gentium penetravere. Mogunt. 21/31 Jan. 1672