Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/84

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

pelletur potius, quam panis alius quivis, cui per omnia similis est, nisi quod alio nomine honoretur, dici posse. Haec illi, iisque duriora : quibus optandum est exarmari posse. Addidi, duo hominum genera esse, quibus persuadendum sit. Alios enim, praesertim in rebus ab usu vitae communis remotis, auctoritate duci, acriorem inquisitionem in inieriora rerum aliis Iransscribentes. In hoc nihil vetustalis testimoniis, gentium consensu. Alios proprio ingenio pbilosophari : noile ferre, nisi quae clare distincteque percipi possunt ; roulto minus vero ea, quae quanto explicantur magis, tanto implicantur magis : odisse omnia illa vocabula, aut nihil signißcantia, aut inexplicata, quibus inania teguntur. His persuasum esse, veteres, maximam partem philosophiae expertes, magnam partem etiam osores, rhetoricationibus indulsisse, ut mysteria fidei redderent plebi admirabiliora : inde paullatim phrases in dogma transiisse ; posteriores Scholasticos, amissa dicendi ratione, in miras speculationes conversos, peperisse nobis philosophiam iUam nugacem, nemini intellectam, magnam partem sola transsubstantiatione defensam, aut soll illi defendendae comparatam. Talia Baconum, Hobbeum, autorem iibri borribilis nuperi de libertate philosophandi, ingenti magnorum suae sectae virorum plausu, induxisse ; et mirum esse, quam eos confirmarit Cartesii philoSophia, tanto ab ipsis assensu recepta, tum quod aecurata, tum quod Romanae Ecclesiae inconciliabilis videretur. Nam qui credit, essentiam corporis consistere in extensione, credetne unquam corpus alienam extensionem subire posse, servata substantia sua ? Unde omnes Cartesii in contrarium protestationes simuiatas et facto contrarias credi : idem Societatis Jesu ac plerorumque ordinum de Cartesio Judicium esse ; Cartesii philosophiam ab iis pro peste religionis suae haberi ; hoc ab adversa parte pro ai*gumento falsitatis arripi ; suspectam enim religionem esse, quae ab ipsa vocabulorum explicatione abhorreat, quae examen sui, quae eam philosophiam oderit, inter cujus prima principia est nihil admittendum esse, nisi quod clare distincteque percipiatur. Seculum philosophicum oriri, quo cura acrior veritatis extra scholas etiam in vires Reipublicae natos diffundatur ; his nisi satisßat, desperatam religionis veram propagationem esse ; magnam oonversionum partem fore palliatam ; nihil efficacius esse ad confirmandum Atheismum, aut certe Naturalismum invalescentem, et subruendam a fundamento jam pene apud multos et magnos sed nialos homines labascentem religionis Ghristianae fidem quam ab una parte mysteria fidei a Ghristianis omnibus semper oredita esse probare, ab altern parte certis rectae rationis demonstrationibus nugarum