Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/183

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

170 Yeibnq on be Qclber.

coexistentia vero accedit in solo extenso. Sed vel hinc apparat semper supponi aliquid quod continuatur vel diifunditur, quale est in lacte albedo, in auro color, ductilitas, pondus, in matéria résistentia. Nam ipsa par se continuitas (nihil aliud enim extensio est quam simultanea oontinuitas) non magis substantiam complet, quam multitude vel nnmerus, ubi oporlet esse quod numeretur, repetatur, continuetur. ltaque magis in notione 1-«iv öovaμtmîw quam extensionis cogitationem nostram compleri et terminari credo, nec potentiae ve ! vis aliam notionem quaerendam quam ut sit attributum ex quo sequitur mutatio, cujus subjectum ipsa est substantia. Nec video quid hic fugiat intellectum. Expressiorem quandam valut picturam natura rei non capit. Unitatem extensi puto nullam esse nisi in abstracto, dum scilicet animum abstrahimus ab intestino partium motu, quo unaquaeque matériae pars rursus in diversas actu partes subdivisa est, cui quidem plenitudo non obstat. Nec modis tantum diffenmt partes materiae, si animabus et entelechiis interstinguuntur, quae semper subsistunt. lnertiam in matéria alicubi, exemple Kepleri, et Cartesium in Epistolis agnovisse notavi. Hanc deducis ex vi quam quaevis res habeat permanendi in statu ano, quae ab ipsa ejus natura non differat. Ita simplicem extensionis coneeptum sntficere etiam ad hoc phaenomenon arbitraris. Sed axioma ipsum de oonservando statu modificatione indiget, neque enim (ex. gr.) quod in finea curva movetur, curvedinem per se sed tentum directionem servat. Sed esto, sit in matéria vis tuendi statum suum ; ea certe vis ex sola extensîone duci nullo modo potest. Fateor unumquodque manere in statu suo, donec ratio sit mutationis, quod est metaphysicae necessitatis principium ; sed aliud est statum retinere donec sit quod mutet, quod etiam facit per se inditferens ad utrumque, aliud est multoque plus oontinet rem non esse indiiferentem sed vim habere et velut inclinationem ad statum retinendum atque adeo résistere mutanti. ltaque clim adoleseens edito quodam libello sumens matériam ut indifferentem per se ad motum et quietem, inde colligebam, maximum corpus quiescens moveri debere a minimo quocuuque impellente sine impellentis debilitatione, atque inde abstractas a systemate motus regulas colligebam. Et fingi posset sane talis mundus, utique possibilis, in quo matéria quiescens motori obediret sine ullo renisu ; sed is profecto mundus merum chaos forêt. ltaque duo, quibus semper bic nitor, experientiae sucoessus et ratio ordinis, elfeeere ut postea agnoscerem matériam ita à Deo creatam ut ei insit quaedam re-