Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/184

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qeibuig au bc Bolber. 171

pugnantia ad motum, et, ut uno verbo enuntiem, résistentia, qua corpus per se motui obsistat, atque ita quiescens quidem motui omni, motum vero motui majori, in eandem licet plagam, ita renitatur ut vim impellentia infringat. Cum igitur matéria motui per se répugnet vi générali passiva résistentiae, at vi speoiali actionis seu entelechiae in motum feratur, sequitur ut etiam inertia durante motu Entelechiae seu vi motrici perpetuo résistat. Unde ostendi in praecedente Epistola, vim unitam esse fortiorem, seu duplo majorem vim esse, si duo gradus celeritatis sint in una libra uniti, quam si sint per duas libras dispersi, adeoque duplo majorem esse vim uuius librae motae dupla velocitate, quam duarum librarum motarum velocitate simpla, quia cum utrobique idem sit quantum velocitatis, in una tamen libra incrtia matériae duplo minus obstat. Quae quidem inter libram unam, et dnas velocitatem molibus reciprocam habentes, virium inaequalitas, aliunde ex nostra sestimatione virium demonstrate habetur, éléganter tamen etiam ex inertiae consideratione derivatur : usque adeo consentiunt omnia. ltaque Materiae résistentia duo continet, impenetrabilitatem seu antitypiam et résistentiam seu inertiam, et in his, cum ubique in corpore aint aequalia vel extensioui ejus proportionalia, principii passivi seu materiae naturam collooo, ut in vi Active varie sese per motus exercente Entelechiam primitivam et ut verbo dicam aliquid Animae analogum agnoseo, cujus natura in perpetua quadam ejusdem seriei mutationum lege consistit, quam inoflenso pede decurrit. Nec careri hoc activo principio seu activitatum fundo potest, nam vires actrices accidentariae sive mutabiles, ipsique motus sunt modificationes quaedam alicujus substantialis rei, sed vires et actiones non possunt esse modificationes rei merae passivae, qualis matéria est. Consequens ergo est dari Activum primum seu substantiale, quod matériae seu passivi dispositione accedente sit’ modificatum. Unde vires secundariae seu ’motrices ipsique motus tribui debent Materiae secundae seu ipsi eorpori completo, quod ex activo et passivo résultat. Atque ita ad commercium venio inter Animam vel quamcunque Entelechiam corporis organici et Machinam organorum, de quo Hypothesin meam gaudeo Tibi tanti acuminis et judicii viro non omnino displicere. Et saue ]›raeclare illam illustras, tribuens Animae ideam adaequatam machinae cor]›oreae, idque ipsum volo cum dico animae uaturam esse corporis repraesentatricem. Unde quicquid sequitur ex legibus corporis, neoesse est ani-Inam sibi ordiue repraesentare alia distincte, alia vero (quibus scilicet