Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/199

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

186 Qcilmig au bc äolbct.

esse possum re demonstrata non alio postulato. Sed oportet nescio quid ambiguitatis apud Te intercessisse quam nunc sublatam puto. ltaque antequam de virium sestimatione transigamus, nescio an consultum sit in obscuriora immergere sese, veluti de natura Substantiae et Extensionis, in quibus non easdem video nobis esse notiones. Praestat pauca absolvere, quam multa moliri. Nonuulla tamen caeteris aspergam, pace Tua, ne mens mea secius accipiatur.

Posita solidorum corporum existentia agnosco ex concursu sequi mutationes per saltum : nihil ergo in hac conséquentia desiderabit intellectus, sed plurimum in praemissa et conclusione.

Nondum apparet nos magis certos esse vel ratione vel experientia Motum non fieri per saltum quam alias mutationes continuas esse. Nam etsi concedatur directionem fieri semper in recta, nihil tamen prohiberet Deum, si corpora transcrearet de loco in locum per saltum, id observare ut loca in quibus corpus denuo creat, sint sibi in directum. Etiam pluralitatem in extenso negari posse non credideram, praesertim si partes actu, ut facis, admittamus, nisi eam negemus etiam in grege et exercitu, id est ubique. Nec una matériae pars alteri absolute necessaria est, et licet esset, haec connexio non facit unitatem substantiarum. ln substantia vere una meo sensu plures substantiae non sunt, et ubi sunt, istae non substantiam unam constituant sed aggregatum. Subjectum mutationis ais non nisi Logicam notionem esse : poteras dicere Metaphysicam ; sed sufficit esse veram. Spernimus obvia, ex quibus tamen sequuntur non obviaf lncipiendum putem a nominalibus définitionibus, qualem in mente habui, cum potentiae non aliam quam a me insinuata fuerat quaerendam dixi. Alia deinde consideratio est causalis, quomodo sequatur mutatio, et hic fortasse sunt quae fugiaut intellectum. Prorsus ad mentem meam est, a legibus potentiae sive causae et effecus, et ut sic dicam realis Metaphysicae regulis alienum esse, ut magnum corpus a parvo impune impellatur. Sed idem tamen non est adversum vulgaribus Corporis notionibus ex mera petitis Geometria, id est iis quae ex sola extensione et impenetrabilitate derivari possunt. Et ex hoc ipso inter alia conclusi, in corpore praeter géometrica et malhematica esse rei dynamicae et ut sic dicam metaphysicae fontes. Nam, ut olim ostendi adolescens, posita vulgari notione matériae nihil aliud dici potest quam corpus accipere in concursu conatum, quem alterum corpus dum nititur