Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/200

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

' Ec išoiber an flcibnig. 187

pergere, ipsi nititur dare, et ferri adeo conatu composite ex suo et dato : nihil enim obstat, cum omnes conatus sint compatibiles inter se. Uude sequitur corpus parvum impune secum abripere maximum quiescens aut tardius antecedeus.

Superest ut duabus pro captu mec respondeam quaestionibus, quas mihi, Vîr Eximie, proponis. Prior est : Principium Activum sitne extensio, an modus extensionis, an substantia ab extensione distincta ? Respondeo, mihi videri aliquid esse extensione prius constitutivumque ipsius substautiae quae in exteuso est. Porro Extensio mihi non nisi attributum est aggregati resultantis ex pluribus subslantiis. ltaque principium agendi nec extensio nec modus ejus esse potest, nec in extensionem agit, sed in extenso.

Posterior quaestio est, an corpus animatum habeat proprias Entelechias ab anima distinctas ? Respondeo habere easque innumerabiles, cum rursus constet ex partibus privatim animatis vel actuatis. Haec sunt, Vîr Celeberrime, quae mihi in mentem uunc reponenda venere. Vellem omnia licuisset pro re nata vel explicare distinctius vel probare Iirmius : sed est aliquid in hac infantia philosophiae nostrae dicere quae réfutari non posse videantur, et ex hypothesibus paucis neque spernendis reliqua derivare. Erit fortasse, cum licebit ire plus ultra, praesertim si porro radii a lumine Tuo in me deriventur. Vale. Dabam Hanoverae 23.Iunii 1699.

vu.

Sbe ãšolber au Qeilmig.

Inexpectatum tibi accidit, Vir Amplissime, negare mepluris esse Actionem, quae idem promtius praestet. Ego vero miror, te hoc pro tam certo axiomate habere, ut nihil speres illo producere clarius, praesertim cum in hoc ipso tota causa consistat. Vellem equidem ex responso tuo me percipere potuisse, huic evidentiae nihil officere rationes, quas in meis attuli, cur hoc negaudum existimarem ; quae adhucdum mihi videntur, si nihil amplius, tantum certe habere virium, ut enuntiationem tuam merito dubiam faciant. Tempus siquidem, quod merum ens rationis