Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/219

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

206 Qcibnig an be Solber.

aggregato substantiarum secundum Ieges Mechanicas fit, illud in anima vel entelechia [vel si mavis in ipsa Monade seu una simplice substantia et activitate et passivitate constante] exprimi per leges ipsius proprias. Vis autem mutationis in quavis substantia ab ipsa est ipsiusve entelechia, quod adeo verum est ut etiam quicquid in aggregato futurum est, ex iis quae jam sunt in aggregato colligi possit. ’Evreléxata sive vis seu activitas hand dubie diiïert a résistentia seu passivitate, quarum illam pro forma, banc pro matéria prima accipere possis ; non ita tamen differunt ut considerari debeant tanquam substantiae duae diversae, sed ut unam constituantes, et vis matériam primam mutans utique non propria ejus vis est, sed ipsa entelechia.

Si*) admittamus unam substantiam**) in aliam iniluere non posse, quod multi concedunt, jam hinc sequitur substantiam quamvis esse per se activam. Nam Deum advocari neque rationis est neque explicat quicquam aut mutat. Porro nullum dari influgtum substantiae in substantiam, vel ipsa influxus inexplicabilitas persuadere potest. Haec interim boni consules, donec profundius omnia excuti a nobis possint. Vale.

  • ) išiir bte Iegten @âge bis gn Gînbc batte ficibnlg uripriiugiidy ïšoigenbcfl gcfdyriclxnz

Omnem substantiam habere vim agendi, imo semper agere, aliquando ostendere apero ; sed cum cogitationes in hoc génére meae multis constent abstractis admodum a sensu et remotis ab usu communi, ego vero nunc sim per multiplicia et valde diverse distractus, non audeo polliceri, quod nescio an possim digne praestare. Video enim mihi altissime in principia esse assurgendum, in quibus vix aliquid hactenus ordinati habemus. Praeter Te vero haud temere quisquam est, quicum haec discutere malim ; itaque ubi primum hoc agere licebit, faxo inter primos intelligas quos progressus fecerim, idque mea maxime interesse puto qui ultro ipse mihi a tuis monitis plurimum utilitatis promitto, et quidem iis quae demonstrare vellemus tanquam hypothesibus aut `petitionibus, quarum jam tum velut per nebulam sese intervidendam praebet véritas, cum fructu successuque interim uti licebit. Mallem tamen valde tecum rem habere explicatam a priori, quanquam id ne in Geometria quidem factum ubique sit ; tantum abest ut in Metaphysicis facile fieri possit. Ego vero tua ope adjutus, etai perfectam in ultima analysin supra meas vires esse agnoscam, accedere saltem propius spero, nullaque re sublevari me magie sentie quam Tui similium vel conspirantibus vel etiam contrariis in speciem cogitatis, quibus dum vel accommodare me vel etiam occurrere studeo, semper aliquid liaurio novae lucis, qua utinam frui jam tum fas esset. Sed mihi nunc alia tanto agmine incumbunt, ut si Tibi exploratum esset quam sim pene oppressus, fortasse non veniam tantum morae non voluntariae, sed et pene dixerim commisemtionis sensum mihi indulgeres, cui vacare cupitis non licet. Vale et rem qui potes, melius gere.

) seu Monada (auêgcfltîdμn).

ïÎ