Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/218

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

' ficibnig au bc $0Ib¢r. 205

»A constitui vel déterminari duobus l et t datis, duae mágnitudines A sint vaequales si conveniant in l, differant vero in t, quod tamen contingeret »si paradoxum illud verum esset.« Cum enim Actio déterminetur dato tempore et loco, cujus scilicet pèreursioni tempus impenditur, utique si aequales essent actiones per inaequalia tempora eundem locum absolventes, aequalia forent duo A, quorum quodIihet déterminaretur per suum l et t et quae convenirent in l, differrent vero in t, quod cum généralissima illa et ut sic dicam metaphysica Mathesi pugnat, cujus axiomate hoc concesso jam rursus absolute demonstratum est, potentias non esse debere in ratione velocilatum. Quanquam et sensu communi omnium mortalium idem promtius efñcere pluris habeatur et saepc promtiores praemiis afficiantur, cum etiam plus ab illis laborari constet, si scilicet actio uniformis adeoque non interrupta intelligatur. Spero itaque, uti distinctio mea inter actionem liberam et violentiam facientem Tibi satisfecit, ita quoque distinctionem inter duas intensiones, quae cum exlensione per tempus et quae cum extensione -per locum quantilatem actionis componunt, id est inter potentiam et velocitatem, Tibi esse satisfacturam. Et vero in hoc toto negotio ita subductae sunt rationes et ad calculum redacta omnia, sive Iiberas actiones μetaqpuatxmrépwç sive violentiam facientes gouatxmrépmç sestimes, ut nulla objectio (quam modo intelligam) occurrere possit, cui non dictincte satislacere spondeam.

Nunc ad caetera transeo, in quibus utinam aeque satisfaccre possem, et quidem quaedam obiter intervenientia paucis altingo. Extensi membra non minus quam machinae aut exercitus (quae et ipsa extensi exempla sunt) mihi perire posse videntur, etsi pro uno extenso sublato aliud extensum substitui necesse sit. ltaque extensum interit, extensio non item, uti homines intereunt, non humana natura. Circa ea quae conséquuntur ex inteffectis, ita ut ipsa quoque intelligantur, non puto nos dissentire. Dudum Te, eo ingenio judicioque viru’m, a crimine servitutis absolvi, sed quae consuetudine quadam sunt inolita nobis etiam nou sentientibus baerent, quod saepe in me animadverto.

Cum dico animam vel entelechiam nihil posse in corpus, tune per corpus intelligo non substantiam corpoream cujus est entclcchia quae substantia una est, sed aggregatum aliarum substantiarum corporearum organa nostra constituentium, nam una substantia in aliam adeoque et in aggregalum aliarum influere non polost. Hoc igitur volo, quicquid in massa vel