Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/232

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

MBRQ alt bt iånlbtt. 219

iutari non posse, nisi statuatur ex nibilo aliquid fieri, sed tamen asseverante se contrarium credere, adhaerentem non rationi, sed verbo Dei revelato. Hoc elfugium videtur probare Baylius, sed non probavit Limburgius, apud Amstelodamenses Remonstrantes quos vocant Theologiae Professor, inter quem et Bredenburgium publice haec controversia agitata fuit, an quis credere posset contrarium ejus, cujus demonstrationem evidentem perceperat..Quae res eo in statu perseveravit, aliis Bredenburgio faventibus, aliis eum detestantihus, ad Bredenburgii-usque mortem. Haec summa rei est. Vale.

Lugduni Batav.

a. d. XVIII Octobris CIDIDGC.xiv.

Qeilmig au be îšulber.

À Berolinensi itinere vix reverso aliud ingrediendum fuit, unde heri demum redux nolui responsionem in aliud seculum diiferre quod cras in-Ghoabitur et cujus cum novo anno bonam partem Tibi felicem opto. Gaudeo Tibi institutum Societatis novae probari, ubi pro prudentia Tua facile intelligis in Collegarum delectu posse et invidiam et turbam evitari, adhibita quadam modératione *quam plerumque res ipsa monstrat ; Societas enim erit non Academia, quae strictioribus legibus contineretur. Fatium, de quo jocaris, nollet credo uti beneficio nostro, quanquam profecto, si vellet conférre ad institutum publice utile, non esset rejiciendus, neque enim dubito quin possit, neque ejus ingenium contemno, etsi aequanimitatem requiram. Quod multum tribuis consiliis meis, facis pro amico, ego vero conscius tenuitatis meae et ultra quam credi potest distractus optarem aliorum monita audire et nullius magis quam Tua. Gaudeo etiam illas ratiocinationes meas μarazpoatxmrépooç (sic) ex primis notionibus deductas de sestimatione actionis motricis non tantum Tibi jam probari, sed etiam à Te illustrari. Et modus calculandi quem tentas, prorsus est geminus mec, ad ipsas usque notas, qualem jam ante duodecennium communicavi amico Florentino et quem paucis subjicio. Vocetur potentia p, actio a, tempus t, velocitas v, spatium s. Iam a ut pt seu