Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/242

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ix flolbct au zasáli. 229

gamus diversitatem ; quo ipso aliud videmur verbis dicere quam mente intelligimus. Quod addis meam substantiae notionem videri non convenire iis quae vulgo sic appellantur, sed substantiae simplicissimae tantum, id partim meae définitioni, opinor, non officit, cum notum sit quam confuse vulgo de his notionibus loquantur, partim pro ea militat. Nam si conveniat substantiae simplici, involvit certe in se generalem substant-iae notionem, quae in notione substantiae simplicis necessario continetur. Et quid, si omnis substantia simplex forêt, quatenus est substantia ?

Quod de causa substantiae dicis, existimem si nullius substantiae essentia concipiatur absque causa ejus possibili, nullius essentiam concipi. Modorum siquidem causas possibiles concipere mihi videor, sed substantiarum nullas. Hinc vulgo eas dicimus creari, hoc est, habere causam a qua producantur, sed modo nescio quo.

Quod de diversis Ellipseos producendae modis adjungis, objecissem nunquam, quia jamdudum persuasissimus fui, priorem tuam quadruplicalionem huîc difficultati omnino satisfacere. Quod vero posteriorem attinet, nescio an eam recte assequar. Suspicor tamen te per res incompletas intelligere res mère passivas, quibus nos pro arbitrio nostro quoslibet, motus ascribimus, et in quibus nos vel ad omnes vires vel ad partem quandam earum respicimus ; per completas vero res quae in se habent déterminatam agendi vim, qua et omni quidem agendo videntur necessario déterminatum effeclum et co quidem necessario modo, quo ad actionem déterminatae sunt, producere.

Proprietates a modis distinguo, eo quod proprietates cum essentia rei reciprocentur, adeoque ab ea non diiferant nisi nostro concipiendi modo, modi nequaquam. Nec puto proprietates conceptu alieno indigere. Supponamus exlensionem se sola concipi, ejus proprietas est, quod sit in loco. Verba alia sunt, fateor, conceptus idem. Quid enim est in loco esse quam extensum esse ?.

Elfectus autem erunt modificationes, aut quod malim, proprietates causae. Inter se enim reciprocantur. Et certe si causam intelligamus proprie eam rem quae causal., quatenus causa est et quatenus agit omnibus suis viribus, quibus enim non agit, iis causa non est, admodum arduum erit causam ab elïecto distinguère. Ponamus Ellipsin ope fili in focis fixi