Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/243

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

230 iöifiolber an Qeiiuh.

describi ; ea apicis stylî quo describitur circumductio propria causa est Ellipseos, sed ea nonne ipsa Ellipsis est ?

Idem posse esse etïectum plurium causarum concurrentium, ut verum est, si ut vulgo solemus, minus loquamur accurate, ita in accurata notione causarum et eifectuum falsum existimo. lllae enim plures causae aut earundem erunt opérationum, ut cum duo pondera aequalia simul agentia corpus aliquod attollunt, in quo casu simile erit utriusque elfectum, non idem, unumquodque enim pondus dimidiam corporis attollit partem, aut erunt diversarum opérationum, ex quibus necessario sequuntur.elfectus diversi.

Substantiam alterius interventu modificari, non infitior, si loquaris de substantiis unius specificae naturae. Tum enim quatenus substantiae sunt, non ditferunt ; quare verum puto quod addis substantiam ejusdem naturae influere in quamcunque aliam etiam ejusdem naturae, ita ut si una carum sublata aut diversa fingeretur, omnia ab iis quae nunc sunt, diversa sint futura. Quod ipsum fortasse etiam latins patet. Si A et B nullum habeant praedicatum commune, nullam habebunt opérationem communem, nullum itaque etfectum commune. Tertium itaque C, quod supponitur utroque indigere ad sui conceptum, non indigebit eo quod utrique commune est, Nullum enim est. Sed indigebit praedicatis utriusque diversis. Quae cum diversa sint nec ideo alterum alterum involvat, adeoque a se invicem séparari possint ut A à B, sequetur illa duo, quae in C continentur, a se invicem séparari posse, hoc est sequetur tertium illud C non unum esse, sed ex duobus diversis compositum. Neque tamen negare velim modum qui ex pluribus ejusdem naturae substantiis sequitur, unum esse posse, modo formalis causa, ut in Ellipseos exemplo loqueris, sit una ac cadem. Exemplo quid G I’

velim illustrabo. Sint duo corpora ’A et B agentia 0

in corpus C, ita ut A illud dato tempore pellat per rectam CG, B vero per rectam CE, move..n 3 6’ I bitur illud corpus per CF eodem ritu ac si ab

  • 4 uno corpore D per rectam C F impulsum fuisset.

p Nec mirum ; cum enim binae déterminationes per C E, C G conveniant cum illa per CF, necessario idem etfectum sequîtur ; sed alias id fieri posse non existimo. Ais deinde ex mea notione substantiue modos nullos orituros. Nec