Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/244

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ñc Botbet au Qelbutg. 231

inflciar. lmo hoc ipsum est, cur tam avide expetierim demonstrationem, que pateret omnem substantiam ex natura esse activam¿ Dmnem certe eam substantiam, quae modorum varietati obnoxia est, involvere actionem et vim activam aut in se aut in ea substantia, quae varietatem facit, ipsa res loquitur ; quare facile agnosco omnem creatam substantiam, quam infinitae varietati subjectam esse experientia constat, vi activa pollere, sed hanc ex natura substantiae fluere et ab ea inséparabilem esse, id est cujus demonstrationem a priori unice requiro.

Primitivae notiones utut a derivatis aegre distinguantur, putem tamen perfectae scientiae munus esse distinguère et ex primitivis derivatas dedncere. In extensione plura te concipere affirmas, continuitatem et coexistentiam. Sed haec pro iisdem habeo. Ea enim mihi cadem sunt, inter quae nexus necessarius et reciprocus est. Possum quidem continuitatem concipere absque coexistentia, ut in tempore, sed hinc non seqnitur ea in extenso esse diversa, quia possum speciem concipere absque individuo, licet id quod speciem dico in individuo revera non difl’erat ab illo ipso individuo cui ascribo. Dicis ut extensio sit requiri res plures, quarum continua sit coexistentia. Verum me quod attinet, illas res plures non facile dixerim, quia ex définitione modo data, inter illas res, si ita loqui ames, est nexus necessarius et reciprocus. Quamcunque enim hic supponas pluralitatem, certum est extensionis partem A nec posse concipi nec posse existere absque parte B, et vice versa.

Haec sunt, Vir celeberrime, quae mihi tua perpendenti in mentem venere, quae solidissimo tuo judiciolubens submitto.

Quae porro de Hugenianis quaeris, nosti opinor, Clariss. Fullenio et mihi ab illustri p. m. Hugenio demandatum esse, ut quae inter scripta ejus praelo apta essent ederemqs in lucem ; quod tardius peractum est, tum quia tardius illa scripta ad nos devenerunt, tum quia in iisdem locis non vivimus, ut et propter varia quae remoram injecerunt impediimenta. Nobis in anime est edere ejus Dioptricam, tractatum de Pavheliis, Automatum Planetarium, prout ipse descripsit, et quaedam ejus de motu. Dioptrica jam sub praelo est, sed opérae lente procedunt. Romerianu’m non satis perspectum habeo, ut diversitatem assignare possim. llugenianum in piano uronstrat Planetarum circa solem motus tam in longitudinem quam latitudinem ad datum tempus, idque ope llorologii, quod unum omnibus Planetis,