Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/259

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

246 SD : iioibeç au Ycilmig.

tius massae natura sequatur, quod mihi videris vocare spontaneum. Quao licet ita se habeant, non desunt tamen quae in his non satis capio. Primo, cμr vires bas motrices quae cum matéria substantiam corporealll Çomponunt, indivisibiles dicas. lllae enim vires cum expendantur ex massa et velocitate corporum, velocitas autem in cadem massa augeri minuique queat, hae quoque vires augebuntur minuenturque. Dices fortasse, non obstante hac mutatione virium derivatarum, ita enim loqui amas, vim primitivam manere eandem. Quod ita facile concipio, vim totalem quae in omnibus corporibus simul sumtis reperitur, manere eandem, licet varie distribuatur. Sed qui in hoc peculiari corpore maneat cadem, cum Ofgöllfl, per quae vires exercentur, unitantur, non ita clare percipio. Ponamus in corporibus singulis nihil reperiri praeter vires quas jam habent derivatas, si ita velis, nonne ex hoc solo sequentur omnia, quae porro in rerum natura futura sunt ? Quid ergo necesse est statuere praeterea vires primitivas casque indivisibiles ?

Deinde si substantia corporea sit massa vi quadam movendi praedita, non video cur tantopere reformides harum substantiarum in se invicem actionem, occurrat enim talis massa alteri massae, certo quoque nisu praeditae. Nonne quid ex hoc conflictu futurum sit percipere et deducere licet ex consideratis utrinque massis et velocitatibus, eodem ritu ac ex actione causae deducitur etïectum ? Quid igitur est, cur negem bas substantias in se invicem agere, quarum actionem et actionis etïectum tam clare mihi videor percipere ? Longe equidem alia res est, cum negamus mentem agere in corpus aut corpus in mentem. Hoc enim meo quidem judicio non negamus eo quod sint substantiae, sed quod sint substantiae toto génére diversae, ita ut ex proprietatibus unius non liceat deducere proprietates alterius, quod in his corporibus locum non habet. Videris quidem mihi inter omnes entelechias aut diflerentiam specificam ponere aut certe illi quid affine, licet eo nomine non désignes, sed cur quaeso ? si quidem in virium harum natura constituta sit entelechiae ratio. Sin vero res secus se habeat et entelechian ab his viribus distinctam velis, quaeram quidnam illa sit et qua ratione massam impellat. Hoc enim jam mihi aeque obscurum apparet, ac id quod modo dixi, de mente corpus impellente. Ex iis quoque quae ultimo ad te soripsi, facile conjicies me massam hanc cum entelechia sua non facile pro una re aut substantia habiturum nisi inter cam et entelechiam nexus demonstretur necessarius ; imo nec