fitllmig au bc Qšolber. 249
omnis substantia est activa, et omnis substantia ñnita est passiva, passioni autem connexa résistentia est. Talem ergo conjunctionem postulat natura rerum, nec potest tam paupertinazesse, ut principio agendi deficiat nec magis in formis quam in matéria vacuum patitur, ut nunc taceam eosdem esse actionis et unitatis fontes.
Doctrinam de Attributis quam hodie sibi formant, non admodum probo : quasi unum aliquod simplex praedicatum absolutum, quod Attributum vocant, substantiam constituat : neque enim ulla ego in notionibus invenio praedicata plane absolula, aut quae connexionem cum aliis non involvant. Cerle cogitatio et extensio, quas vulgo pro exemplis allegant, nihil minus sunt quam talia attributa, ut saepe ostendi. Neque praedicatum nisi in concreto sumatur, cum subjecto idem est, itaque mens quidem cum cogitante (etsi non formaliter) sed non cum cogitatione coincidet. Subjecti enim est praeler praesentem involvere et futuras cogitationes praeteritasque. Qui corporum distinctionem in modis Extensionis (quos putant) unice ponant, ut hodie faciant tantum non omnes, illos judicas excludendo vacuum non diffiteri, corpora tantum diiïerre modaliter. Sed duae substantiae singulares debent plus quam modaliter distingui. Praeterea ut vulgo rem concipiunt, ne modaliter quidem distingui comperientur. Si enim duo sumas corpora A et B aequalia ejusdemque figurae et motus, sequetur ex tali notione corporis, sumta scilicet ex solis modis putativis extensionis, ea intrinsece omnino non habere quo distinguantur. An ergo A et B non sunt diversa individua ? aut possibilene est esse diversa quae tamen in se non possint ullo modo*discerni ? Hacc et innumera hujusmodi satis indicant veras rerumnotiones per novam illam philosophiam quae ex solis matérialibus sive passivis substantias format, plane subverti. Quae differunt, debent aliquo diiferre seu in se assignabilem habere diversitatem, mirumque* est manifestissimum hoc axioma cum tot aliis ab Hominibus adhibitum non fuisse. Sed vulgo homines imaginationi satisfacerc contenti rationes non curant, hinc tot monstra introducta contra veram philosophiam. Scilicet non nisi incompletas abstractasque adhibuere notiones sive mathematicas, quas cogitatio sustinet sed quas nudas non agnoscit natura, ut temporis, item spatii seu extensi pure mathematici, massae mère passivae, motus mathematice sumti etc. ubifkfingere possunt homines diversa sine diversitate, exempli gratia duas fineae rectae partes aequales, quia scilicet linea recta aliquid incompletum abstractumque est, quod doctrinae causa