Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/263

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

250 flšiimtg au be Bolber.

spectare oportet ; at in natura quaelibet recta a qualibet distinguitur contentis. Hinc fieri nequit in natura ut duo corpora sint perfecte simul acqualia et similia. Etiam quae loco diiferunt, oportet locum suum, id est ambientia exprimere, atque adeo non tantum loco seu sola extrinseca denominatione distingui, ut vulgo talia concipiunt. Hino corpora vulgari modo sumta, veluti Atomi Democriticorum, globuli perfecti Cartesianorum, dari non possunt in natura, neque aliud sunt quicquam quam incompletae cogitationes philosophorum non satis rerum naturas inspicientium. Alio praeterea invicto argumento demonstravi in novissima responsione ad CI. Sturmium, posito pleno impossibile esse ut matéria ; qualis concipitur vulgo solisque extensionis sive massae (si mavis) passivae modiñcationibus formatur, sufficiat implendo universo, sedi plane esse necessarium ut utique aliquid aliud in matéria ponatur quo habeatur principium variationis distinctionisque phaenomenorum atque adeo praeter augmentationem, diminutionem motumque opus esse alteratione atque adeo matériae heterogeneitate. Quanquam générationem et corruptionem substantiae nou admittam. Nunc ad alteras Tuas pergo. Cum dico substantiam, quamvis corpoream, continere infinitas machinas, simul addendum puto ipsam complecti unam maehinam ex ipsis compositam et praeterea esse una Entelechia actuatam, sine qua nullum esset in ea principium verae Unitatis. Quod autem evidens necessitas ad Enteleohias admittendas cogat, ex dictis paterc puto. Neque etiam video quomodo pro Entibus realibus et substantiis habendis careri possit veris unitatibus. Arbitrariae vero unitates, quibus in Mathesi utimur, hujus Ioci non sunt, quae etiam Entibus apparentibus accommodantur, qualia sunt omnia Entia per aggregationem ut grex, exercitus, quorum unitas est ’a cogitatione ; idemque est in quovis aggregato, ut nihil vere unum invenias, si Entelechiam demas. “ Proprie et rigorose loquendo forte non dicetur Entelechiam primitivam impellere massam sui corporis, sed tantum conjungitur cum passiva potentia primitiva quam complet, seu cum qua Monadem constituit, non vero influere potest in alias Entelechias, substantiasque adeo in cadem massa existentes. At in phaenomenis seu aggregato resultante omnia jam mechaniee explicantur, massaeque se mutuo impellere inteiliguntur : neque opus est in his phaenomenis nisi consideratione virium derivativamm, ubi semel constat unde hae résultent, rempe phaenomena aggregatorum ex rcalitate hlonadum.