Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/265

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

252 Mimi ; au bc Boiber.

imo principia esse diversitatis, nam aliae aliter exprimuntuniversum ad suum quaeque speetandi modum, idque ipsarum offioium est ut sint totidem specula vitalia rerum seu totidem Mundi concentrati. Ejusdem tamen speeiei esse merito dieimus animalium cognominum Animas, velut humanas, non mathematieo sed physico sensu, quo pater et (ilius ejusdem speeiei esse censentur.

Si massam sumas pro aggregato plures contihente substantias, potes tamen in ea coneipere unam substantiam praeeminentem seu entelechia primaria animatum. Caeterum in Monada seu substantiam simplieem completam cum Entelechia non conjungo nisi vim passivam primitivam relatam ad totam massam corporis organici, cujus quidem partem non faeiunt reliquae monades subordinatae in organis positae, ad eam tamen requiruntur immediate, et cum primaria Monade conourrunt ad substantiam eorpoream organicam, seu animal plantamve. Distinguo ergo (1) Entelechiam primitivam seu Animam, (2) Materiam rempe primam seu potentiam passivam primitivam, (3) Monada his duabas completam, (4) Massam seu matériam seeundam, sive Machinam organieam, ad quam innumerae conourrunt Monades subordinatae, (5) Animal seu substantiam corpoream, quam Unam faeit Monas dominans in Machinam.

Dubitas, Vir eximie, an res' una et simplex sit mutationibus obnoxia. Sed cum solae res simpliees sint verae res, reliqua nonnisi Entia per aggregationem, atque adeo phaenomena sint, et ut loquebatur Democritus, vóμœp existant non qaóoet, patet nisi in simplicibus mutatio sit, mutationem in rebus omnino nullam fore. Nec vero mutatio omnis ab externo esse debet, cum contra substantiae finitae essentialis sit interna tendentia ad mutationem, nec in monadibus naturaliter aliunde oriri possit. At in phaenomenis sive aggregatis mutatio omnis nova a ooncursu derivatur secundum praescriptas partim ex metaphysica partim ex Geometria Leges, abstractionibus enim opus est ut res scientifice explicentur. Hino in massa singulas partes ut incompletas spectamus, suumque quoddam oonferentes, oonsursu autem omnium cunola compleri ; corpusque ideo quodlibet per se intelligitur tendere in recta tangente, etsi impressionibus aliorum continuatis motus in ipsa curva conséquatur. Sed in ipsa substantia quae per se completa est cunctaque involvit, ipsius Iineae curvae constructio oontinetur exprimiturque, quia et futurum omne in praesenti substantiae statu praedéterminatur. Tantum rempe interest inter substantiam et massam, quan-