Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/266

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficiimig au Bolbet. 253

tum inter res completas, ut sunt in se, et res incompletas, ut a nobis abstractione accipiuntur, quo définire liceatl in phaenomenis quid cuique parti massae sit ascribendum, cunctaque distingui et rationibus explicari possint, quae res necessario abstractiones postulat. Doctrinam meam quomodo quodlibet corpus omnia alla exprimat, et quomodo quaelibet anima vel Entelechia exprimat et suum corpus et per ipsum alia omnia, videris pulchre perspexisse. Sed ubi ejus vim expenderis, nihil aliud dictum a me videbis, quod non inde conséquatur. Dixeram Extensionem esse ordinem coexistentiarum possibilium, tempus esse ordinem possibilitatum inconsistentium. Hoc si ita sit, mirari Te ais, quomodo omnibus rebus tam spiritualibus quam corporalibus compétat tempus, sed non nisi corporibus extensio. Bespondeo utrobique utrorumque eandem esse rationem, rempe utrisque mutationibus tam spiritualium quam matérialium sua ut ita dicam sedes convenit in ordine successionum seu in tempore, et utrisque convenit suus locus in ordine coexistentiarum seu in spatio. Monades enim etsi extensae non sint, tamen in extensione quoddam situs genus, id est quandam ad alia coexistentiae relationem habent ordinatam, per Machinam scilicet cui praesunt. Neque ullas substantias finitas a corpore omni séparatas existere, aut adeo situ vel ordine ad res caeteras coexistentes universi carere puto. Eitensa involvunt in se plura situ praedila, sed quae simplicia sunt, etsi extensionem’non habeant, situm tamen in extensione habere debent, quanquam illum punctatim ut in incompletis phaenomenis désignare possibile non sit. Vale. Dabam Berolini 1703.

P. s.

Has literas praeterita hyeme si bene memini, ad Te dedi : nunc cum Celeberrimus Bernoullius noster cui commendaveram, redditas sibi neget, iterum ex schedis meis descriptas mitto. Multum Tibi debeo pro munere posthumorum Hugenianorum quae nondum accepi Lipsia, spero tamen ad me perventura. Dabam Hanoverae 20 Junii 1703.

ï.îÎ4¢î>›.1-