Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/267

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

254 Ec 9361bct au fieiûnig.

xxvi.

îbe Zlšolbet au Qeibnig.

Quo magis tua perpendo, eo minus miror te saepius scripsisse, ita tibi mente praecepta esse omnia, ut ad quaslibet objectiones respondere promtus sis. Videor enim mihi animadvertere, te in tua Hypotbesi involvere quidquid ex legibus Mechanicis sequi potest, adeoque frustra ex iis contra te arma pararl. lmo videor etiam mihi (an vere, tui erit judicii) quasi per transennam viam aspicere, qua quis ad illa ita stabilienda pervenire queat. Nam si assumam, varias in hac universitata rerum esse substantias easque in se invicem non agere, reliqua non difficulter videntur sequi. Etenim cum experientla doceat mutationem fieri, ea autem absqua aotione et passione fieri nequeat, substantia autem altéra in àlteram neo agate nec ab altefra pati possit, necessum erit, ut aut cum Malebranohio Deum e machina accersamus aut tecum assumamus in unaquaque substantia esse quandam agendi vim eamque omnes sui mutationes in se continere casque successive evolvere. Cui rei et conséquens erit, cum nulla suhstantia inœrire queat a semetipsa, nec ab alia, utpote quae inleam agere nequit, unamquamque semper manere unam eandemque ; imo in se et praeterita et praesentia et futura tempora involvere, et quae plura id genus in tua Hypothesi apparent napåöoåa.

Tuam equidem hypothesin Malebranchianae longe praeferrem vel eo quod ille ad singulos actus Deum requirat, tu vero qaoatxoîtepov ad primum solummodo productionis rerum actum. Hoc tamen utrique videtur commune, quod illam aut primae èvrelaxetãv productionis aut in singulis Divinae actionis rationem relinquat obscuram admodum, deinde et illud quod per leges Mechanicas, utpote quae utraque assumit, everti neutra posait. Praeter quae in tua causa id me insuper male habet, quod videaris gratis assumere omnem substantiam esse activam, cum tuam vocis substantiae définitionem ingrediatur agendi principium. Quare ne de voce lis sit, mihi adhucdum demonstrandum videtur primum illud quod inter nos quaesitum fuit, nihil posse existere quod agendi potentiam non habeat. Dein ne sic quidem satis percipio, quid id sit quod substantiam voces. Si quid enim, nihil certe praeter vim activam et résistentiam percipio, u