Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/308

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ùiimig au me same. ` 295

auditoribus Theologiae Tuis - : rpoxeipou loco forêt, aliquando et in caeteros ituruln.

Fateor me adolescentem etiam Scholae spinas attigisse nonnibil (praeter morem nostrorum) neque id fecisse unquam poenituit, et alioqui eo semper animo fui, ut mallem recepta emendari quam everti. Inde natae sunt mihi conciliatoriae Meditationes, quibus pro humanitate tua tantopere faves. ln quibus ad usum transièrendis si quae Tibi occurrunt dubitationes, conabor satisfacere aut certe ita exponere menœm meam, ut pro acerrimo judicio Tuo ipse commodius de iis constituere possis. Et jam uunc accedo ad quaestionem quam proponis, an et quomodo conciliari posait virtus activa Creaturarum cum concursu Dei immediate ad quamvis actionem Creaturae. Nam hoc concursu admisso, vereris ne virtus activa creaturae rédigatur ad meros terminos facultatis. Ego agnosco concursum Dei ita necessarium esse, ut posita quantacunque virtute creaturae, non esset secutura actio, si Deus subiraheret concursum : sentio etiam nec ipsam vim activam, imo nec facultatem nudam extituram in rebus sine concursu divino, quoniam in génére statuo, quantum in rebus est perfectionis, tantum à Deo perpetua opératione profluere. Non tamen video, quomodo bine virtus ad facultatem nudam rédigatur : nam in virtute activa arbitror esse quandam actionis atque adeo concursus ad actionem divini exigentiam fut vestri Ioquuntur) quamvis résistibilem, fundatam in legibus naturae per sapientiam divinam constitutis, quae exigentia in nuda facultate non inest. Ex vi activa (quae scilicet conatum involvit) sive ex Entelechia sequitur actio, si modo accedat concursus Dei ordinarius ; ex facultate vero, accedent licet eo concursu qui requiritur ad virtutem, actio non sequetur. ltaque concursus Dei, actioni creaturae necessarius, qui sufficit ad virtutem, non sufficit ad facultatem, quia scilicet virtus ipsa jam constituta fuit per anteriorem quendam Dei concursum, qualem non hahuit nuda facultas.

ln mea responsione. aliqua Sturmio data Actis Lipsiensibus inserta, reperies demonstrationem fut mihi videtur) Geometricis parem, quae ostendit, posita (quam statuunt Cartesiani) plenitudine rerum et uniformitate matériae, motuque solo accedente, semper acquivalentia sibi substitui, perinde ac si tantum rota perfecte uniformis circa suum axem ageretur, aut orbes concentrici ex matéria perfecte similari volverentur, atque ita statum unius momenti a statu alterius momenti distingui* non posse, ne ab Angelo