Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/309

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

296 ibm fiofice on Scibnig.

quidem ; ergo nec in phaenomenis varietas existere posset : adeoque praeter figuram, magnitudinem et motum admittendas esse formas, per quas distinctio apparentiarum in matéria oriatur, quae non video unde intelligibiliter peti queant nisi ab Entelechiis.

Quae olim ad Ptolemaeum misi per Canonicum Cathedralem Hildesiensem Baronem de Reuschemberg, magna jactura boni publici immatura morte extinctum, ea nunc immersa acervo schedarurn aegre reperirem, venient lamen in manus digesturo banc molem fut subinde facere soleo) faxoque ut videas, quanquam aliquid novi Tibi vix dabunt*). Cum Gallus vestrae Societatis, vir doctus et ingeniosus, quaedam contra meam explicationem consensus inter animam et corpus objecerit, quod scilicet proprie non explicet ipsam unionem, respondi, consilium mihi fuisse tantum phaenomena explicare, unionem autem neque ex numero esse phaenomenorum, nec satis haberi descriptam, ut ejus interprétationem aggredi audeam. Hujus responsionis in Galliam missae apographum tibi mitto, rogoque ut aliquando remittas, quia aliud non habeo. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 2. Febr. 1706.

lu.

îbeê îåoffeê au Qeilmig.

Dum Hildesium mittebar a majoribus, haec me cogitatio recreabat inprimis, hanc urbem esse vicinam Hannoverae, et fore fortassis ut tui, quem tantopere suspiciebam, coram intuendi copiam aliquando nanciscerer. Supra spem accidit quod et praesentem alloquio, et nunc absentem litterario commercio sis dignatus. Quid dicam ? beasti me humanissima epistola tua, stimulumque ingentem addidisti ad méditatum mihi curriculum iis fere quos praescribis et ego ante informaram animo, limitibus auspicandum. Sed né à principio ipso aberrem, patere, Vir illustrissime, ut tibi pauca quaedam’ axiomata proponam quibus Aristotelicam niti philosophiam arbitror, ne si forte infirma sint fundamenta, ego turpiter me dem molem eis caeteram superstruendo.

1. Ens et unum convertuntur. 2. Continuum est divisibile in in-) Éiifl bicrbzr qrbt ber Qntmuri bcfl Sricict, berfclbc ifl ohne Sbotum.