îD¢6 Boficâ an Qcibnîî- 299
visis pugnare existimarem, sed quia timebam ne me principium aliquod tuum lateret quod unionis istius necossitatem tolleret. Caeterum quantumlibet μuampzuiöqç sit unio illa, hoc mihi certum est, non posse eam in modo relativo constitui ; relationes enim, nti alia accidentia substantiam jam constitutam supponunt, et hinc est quod Aristoteles partes substantiae ante mentis opus negat esse relatas sivc ad totum sive ad se invicem. Sane cum relatio sit quidam ordo unius ad alterum, ordo realis esse qui potest, ubi duntaxat est unum ? non igitur statuenda est relatio realis inter animam et corpus, sed tantum relatio secundum dici, ut vocant, quae a mentali corporis et animae a se invicem praccisione primum exoritur. Quare dicendum mibi videtur, hoc quidquid est quod praeter animam et corpus substantiam individuam constituit ipsam esse existentiam absolutam totius substautiae concretae quam Aristoteles et S. Thomas a matéria et forma (quae scilicet substantiae essentia sunt) distinctam, unamque utrique communem statuant ; atque hinc sententia Alberti, quem laudas, formas, imo totum animal, secundum essentiam in matéria semper fuisse ponens non modicam lucem accipere posse videtur, idque prorsus ad menlem tuam, ni fallor, accommodate. Qua de re videri potest S. Thomae Iiber de natura matériae, qui extat Tomo 2. éditionis Parisiensis anni 1660, in quo capite 8 et 9 pagina 367 examinat, quomodo in homine sint plures formae secundum essentiam, sed una tantum secundum esse, et quomodo impossibile est, duo esse substantialia simpliciter esse in eodem composito materiali, quae omnia salis ad guslum tuum fore confido. llaec si vera essent (Aristotelem quidem sie sensisse mibi persuasum est), non esset quod ultra unionis explicationem quaereremus, cum existentia cuique sua prima sit, notio"’).
Vale etc.
Hildesii 12 Februarii 1706.
- iÎ.Î.t-L1-1) Sm Sÿolgenbcn beridytct bcfl Qšoficê über biz ïfiabl NS Scfuitengencralo in Sîom.