Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/330

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

. i ficiimig au bee Sofiœ. 317

Angelis définita habeatur. Merito rejecti sunt qui Angelos omnes creaturam corpoream esse statuerunt ; sed hoc ad eos non pertinet, qui omnes montes, imo Entolechias, incorporeas esse agnoscunt.

Difficultatem quam adhuc moves de peccato originis, non satis intelligo. Non est virtus agendi, sed virtutis agendi impedimentum, ut ignorantia, vitium. Per impedimenta autem prodeunt actiones, quae sine ipsis non prodirent, ut frigoris exemplo palet. Nec majorem distantiam concipio inter peccatum originis et vitium, quam inter habitum innatum et acquisitum. Vitium intelligo quale Aristoteles virtuti morali opponit. Nunquam versatur Perceptio circa objectum, in quo non sit aliqua varietas seu multitudo : quod cum Tibi sit exploratissimum, miror hic difficultatem repertam.

Miror etiam quod Universalia huc aiïeras. Universale est unum in multis, seu multorum similitudo, sed cum percipimus, exprimuntur multa in uno, rempe ipso percipiente. Vides quam haec distent. Miror etiam` cur dicas animal esse machinam naturae, quae habeat Entelechiam perceptione praeditam : nam ex mea définitione patet omnem Entelechiam (primitivam scilicet) perceptione praedit-am esse ; at ideo animal semper prodire non est cur admittam.

Videris nimium Tibi ipsi diffidere, et solutiones a me petere, quas pro insigni acumine tuo, nullo negotio, dare ipse posses. Et, ut saepe dixi, si quis Breviarium Philosophiae conficere tentet, nebulae quae superesse videntur mutua collustratione rerum dissipabuntur. Ex *) Batavis ad me scriptum est, ibi agere Dn. Quesnellum ex Congregatione Oratorii, elapsum ex carcere, in quem conjecerat eum Episcopus Mechliniensis, variaque molîri scriptis, ut Arnaldi suamque existimationem sententia Archiepiscopi gravatam tueatur. Ajunt, scripta ejus pleraque, .1- ΢ï) Sn bem uriprflnglidym Entmurf lautct bae fiolgenbcz Ajunt Quenellum ex congregatione Oratorii, virum doctum, Arnaldi olim fidum Achatem, quem Mechliniensio Archiepiscopus in carcerem conjecerat, inde empisse, et nunc in Batavis varia moliri, quibus. Tansenii et Arnaldi doctrinam resuscitet ; irritatum opinor acerbitate, qua cum ipso actum est. Utinam eruditis inter se certantibus modératio persuaderi posset !Ego, ut verum fatear, nullam Gratiae per se efficacis necessitatem video, tamen viciseim non video quid in doctrina Arnaldi tantopere vestri reprehendant, ut adeo mea sententia utrinque frustra autores paratragoed.ientur.] Ajunt omnes Quenelli schedu Arnaldinasque a multis annie collectes in veatrorum manue devenisse, in quibus putom multa extare quae Hiutoriam sacram et literariam nostri temporis illustrare possent, si a viro modérationis et publici boni amante excerpta inde darentur, quae magie tenderent ad profectum legentis quam ad gravandoa adversarios.